140
Horawitz.
qui mihi contubernalis amplius decennio conuixit, cuius familiaritate
et consuetudine ac prae ceteris quibus pollebat uirtutibus,
integritate et doctrina admodum delectabar, prioris anni
decimi noni mense Julio e uiuis excessit, cuius Spiritus aeuo
fruatur sempiterno. Is aeque ante aliquot annos purulentissimis
pustulis laborauit, quarum reliquias dum medica cura unguentis
amouere et penitus propellere studeret, nescio quo sinistro fato,
guttur faucesque (illic enim unguentum insedit) adeo tumuerunt 7
ut homini, omni humano tum consilio tum auxilio destituto,
misere interitum afferent, id quod ut alia hactenus aequo animo
tuli. 1 Ubi pro tuo ingenio sepulcrum eins elogio decoraueris,
ut tua est humanitas, communicato. Yale humanissime uir hasque
meas ineptias boni consule. Ex Spira. XVIII. Septembris
MDXX.
Fol. 123.
XXXV. 16. October 1520.
Osualdus Ulianus 2 Michaeli Hummelbergio salutem.
Tum singularis humanitas tua, qua soles -studiosos passim
complecti, tum amicitia, quae tibi cum patre meo priuatim intercedit,
uix tandem animarunt me, ut ad te, uir doctissime scriberem.
Hactenus enim recordatio uirtutis atque eruditionis tuae,
qua communem patriam illustras, dici uix potest, quam mihi
iucunda fuerit, cum ob alia multa, tum quod patri contigisset
talis amicus iam seni et aliarum uoluptatum oblito, ita hanc
unam hac aetate optanti, ut dextro aliquo ac erudito amico frui
liceat, qualem tu procul dubio, quae uirtus et humanitas tua
est, praestas. Nunc uero temperare mihi non possum, quin
petam, ut ad paternam amicitiam nos quoque adcenseas. Id
quod et pie et pro candore tuo uideris facturus, neque enim
non potes non complecti tov cpi'Xou cptAov s! yap xotvä xä <piXa)v
£OTt, p.aAiGxa Sei y.oiviiic tuv Agjv ■ shai xoi><; ofXouc; nisi quis amicicior
patri, quam filius est, haud poteris nos temere repudiare,
1 Ueber die ,Malafrances‘ und ihre Verbreitung in jenen Tagen siehe
Strauss, Ulrich von Hutten.
2 Ein Brief von Melanchthon an ihn, Corpus Ref. I, 627.