Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben.
discessum ad te scripsi saepe, ne meam erga te caritatem
locorum intercapedine defernescere putares, reeepi et a te,
candidi erga me animi tui testes, uicarias literas complusculas,
easdem humanissimas elegantissimasque. At nescio quo fato
inde accidit, ut ipse Latium adirem, tu Germanium repeteres,
nec alter interim alteri quidquam scripserit, haud dubie hac
causa, quod neuter, ubinam alter ageret, resciret atque hactenus
quoad habitationis locum nobis ipsis essemus ignoti. »Sed ne
diutius nos mutuum ignoremus, mitto liasce Spiram, ut te istic
disquirant, salutent et fortunas tuas ualitudinemque et sospitatem
experiantur, simul etiam mei apud te memoriam, si forte
antiquata sit, renouent atque ad me tuas impetrent, quas auidissime
desidero. Igitur si te Spirae inuenerint, eas obuiis ulnis
et hilari fronte suscipe et ob ueterem amicitiam nostram uel
centies exosculare ac prorsus dignas arbiträre, quibus lubentissime
respondeas. Porro qui eas tibi reddidit tabellarius, municeps
meus est. Uuormaciam petit et in reditu te iterum adibit,
quare pro tuo in me amore non graueris me suauissimis literis
et Alberti nostri Truchsess oblectare ornareque. Yale feliciter.
V. eid. Septemb. MDXX.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 123.
t-Speier.
XXXIV. 18. September 1520.
Thomas Truchsess Deeanus Spirensis Michaeli Hummelbergio
Rauenspurgensi S. D.
Ornatissime et eruditissime uir, binas literas tuas, quarum
unas ad Albertum Truchsess consanguineum, ad Joannem Kierberum
alteros dedisti, singulari fiducia fretus accepi, aperui,
legi, quae nil nisi quod humanitatis, incomparabilis beneuolentiae
et sincerae caritatis est, et spirant et redolent. Quo uero
statu res et utriusque conditio sese habeat, nolui posterius
ignorares. Albertus ob reliquias fortasse Gallici morbi, quem
uocant, curae medieorum Augustae sese submisit, pristinamr desiderans
recuperare ualetudinem. In quintum mensem a Spira
abfuit, qui quamprimum redierit, tuas illico curabo habeat.
Noster Joannes Kierherus, homo dum uiueret impense doctus,