Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 137
adeo cürtae, ut facile quod uoles impetres -/.at xauxa p.ev xauta.
Meos in hac re mores sic intellige, ut putes me nullum genus
literarum spernere, modo sint frequentes et crebro missae; tum
uix aliquid praeterea me uehementius expectare quam tuas;
nempe humanissimi modestissimique quos(!) adhuc uiderim, et
ut nihil mentiar candidissimi: quas quidem uirtutes tuas lubentius
apud alios praedicaturus sum, quam apud te, uirum adulationis
impatientem. Inprimis tarnen sic habe, te nostro animo
et esse et semper fore carissimum simul et honoratissimum,
nec id sane minus ex desiderio ultro promicante quam ex
officio, quo astringor. Tu nos tuis literis exhilarare poteris,
referente D. Urbano Regio, decore et ornamento ciuitatis nostrae,
eodemque in nos non parum benefico, qui et nostras detulit.
Vale ex Constantia XIIII. Kls. Julias MDXX. Fratrem habeo
bonarum literarum amantem, cultorem eruditorum hominum,
qui cum (ut apud me nunc est) hoc epistolium legeret, et
simul ipse narrarem de doctrina et moribus tuis, coepit te non
mediocriter diligere et nunc iubere, ut te suo nomine salutarem
atque etiam commendarem, quod facio. 1
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 122.
Ravensburg. XXXII. 27. Juni 1520.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Thomae Blaurero
Constantiensi S. S.
Reddidit mihi tuas literas D. Urbanus Regius, utriusque
nostrum amantissimus, quibus cum nihil elegantius, nihil doctius,
nihil denique humanius legerim, nihil etiam his habui neque
gratius neque iucundius. Unice miror et amo ingenium tuum,
oÖTU) <piAo-/.aXov, quod moneo ne unquam neglegas, sed probatis
moribus, spectata uirtute et clara utriusque linguae eruditione
ut coepisti adornare pergas, ut olim Constantiam, clarissimam
ciuitatem et dulcem patriam tuam, uel solus humanitati et eru-1
Es ist der bekannte Reformator Ambrosius Blaurer gemeint, der damals
noch im Kloster Alpirsbach weilte. Cf. Pressei, Leben Blaurer’s, Stuttgart,
Liesching, 1861, und Th. Keim, Ambrosius Blaurer, Stuttgart 1860.