Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

Analecten  zur  Geschichte  der  Roformation  und  des  Humanismus  in  Schwaben.  135

in  aurem  insusurrauit  te  propediem  praeceptorem  riobis  affuturum,
quod  tarn  exspecto  auide,  ut  quod  maxime,  licet  unum  boc  me
pungat,  quod  multo  dispari  principio  distamus,  nam  ea  quae  mihi
tradenda  sunt  prima  principia,  Faber  ante  duo  lustra  ad  nauseum
imbibit;  tametsi  polliceamur  et  ipsum  mecum  elementaria  resumpturum
  iuitia,  uereor  tarnen  tarditatem  rudis  ingenii  mei,
infelicitatis  propriae  conscius,  uoluisse  tarnen  quantum  licebit
adnitar.  Sed  de  hoc  coram  plura.  Quod  omnium  primum  uolo
crescere  inter  nos  quotidie  amicitiae  nexum,  cupio  non  ut  paribus
officiis  aequari  tibi  possim,  sed  quia  optimorum  uirorum  indice
apud  me  uelim  accessione  felici  familiaritatem  augeri,  gestit  itaque
animus  mihi  de  ineundo  tecum  amicitiae  sacramento,  cuius  uirtutes
  et  amo  et  suspicio.  Sed  ne  blanditiae  longiores  ueri  corrumpant
  dignitatem,  paucis  finem  facio,  ob  hoc  tarnen  plurimum,
ut  inopiam  sermonis  breuitas  affectata  contegat.  Bene  uale  et
Botzhemo  (quantus  est)  tuo,  quantumuis  libere  utitor,  quem  et
redama.  Ex  Constantia.  XXVI.  Martii  AN.  MDXX.
Fol.  121.

Ravensburg.  XXX.  5.  April  1520.
Michael  Hummelbergius  Rauenspurgensis  Joanni  Botzhemo
J.  XI.  Doctori  et  Constantiensis  ecclesiae  Canonico.
Salue  Potzheme,  uir  praestantissime.  Pergrata  est  mihi
amicitia  tuis  literis  mecum  contracta,  quam  cum  semel  felici
omine  iniui,  adnitar  cum  summa  ueneratione  semper  obseruare  ;•
nam  non  solum  mihi  decori,  sed  etiam  tibi  uoluptati  fore  existimo.
  Cum  enim  hominum  sit  alioqui  studiosorum,  non  potest
non  cum  summa  delectatione  esse  Aristotelis  calculo.  Nec  plane
(Isocratis  sententia)  suspicandum  est,  quod  uel  alterutrius  absentia,
  uel  longa  aetate  obliteretur.  Quare  quod  studiosum  et
uirtute  praeditum  uirum  cum  primis  addecet,  sincere  ama  et
uere  atque  unice  redamaberis.  Quod  ad  graecarum  literarum
attinet  Studium,  non  est  cur  tardidatem  (ut  tute  scribis)  rudis
ingenii  tui  uerearis,  quod  pari  passu  cum  Fabro  incedere  nequeas;
  nam  ingenii  tui  dexteritatem  noui  consobrini  mei
relatu;  hac  uel  una  parasanga  praecursitantem  assequi  poteris.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.