Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

134

Horawitz

sacerdos  dei  excelsi  benedixit  Abram,  sacer  profano;  et  ego
reuera  tibi  iam  saepius  uel  inscio  in  diuinis  etiamnum  sacrificiis
  aliquoties  benedixi,  utque  tu  ac  tua  omnia  salua  essent,
numen  adoraui,  quod  bis  literis  sancte  assero,  nt  constanter
persuasum  habeas,  me  uere  te  amare  obseruareque,  nihil  abs  te
exigere,  nisi  ut  me  mutuum  ames  et  aliquando  tersissimis
literis  oblectes  et  ornes  nec  unquam  patiaris  te  in  amore  deuinci,
  quod  faciens  tibi  gloriam,  mihi  decus  paries.  Vale  feliciter.
  Ex  Museo  nostro  Rauenspurgi.  X.  Kls.  Aprilis  MDXX.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monae.  4007,  fol.  120  b  e  fol.  121a.
Constanz.  XXIX.  26.  März  1520.
Joannes  Botzhemus  1  J.  U.  Doctor  et  Canonieus  Constantiensis
Michaeli  Hummelbergio  Rauenspurgensi  S.  P.  D.
Retulit  mihi  doctissime  Michael  tuum  in  me  bonae  salutis
uotum  et  idem  saepius  repetitum  consobrinus  tuus,  Doctor
Joannes  Menlishofer, 2  amicissimus  meus,  homo  Omnibus  amari
dignus.  Is  ut  alias  frequenter,  sic  hoc  me  hilarauit  laetitia,
dum  amicitiam  meam  te  desiderare  aiebat,  cuius  iam  pridem
magno  mihi  redimenda  fuerat,  si  licuisset;  iamdudum  enim
egregios  ingenii  tui  uirtutes  animus  meus  resciuit,  sed  cum  me
inferiorem  agnouissem  quam  ut  tecum  literis  agere  conueniret,
consultius  mihi  fore  existimabam  a  scriptione  (uerecundiae  fuco)
temperandum  quam  temeritate  labendum,  mutauit  autem  Consilium ­
  meum  uulgata  illa  tua,  qua  polles,  modestia  doctrinarumque
  tuarum  insignis  excellentia,  quarum  ut  ipse  maxime
sum  expers,  sic  easdem  sitio  maxime.  Addidit  autem  nonnihil
feruoris  animo  meo  Faber  ille  noster,  Constantiensis  uicarius,
qui  me  nescio  qua  fascinauit  amicitia  et  ita  me  fascinauit,  ut
alter  ab  altoro  fere  nunquam  absit;  is  proximis  diobus  mihi

1  Johannes  von  Botzheim  mit  dem  Beinamen  Abstemius,  ein  feingebildeter
humanistisch  gesinnter  Domherr,  Freund  des  Erasmus,  den  die  Zimmer  sehe
Chronik  III.  205,  wie  es  scheint,  sehr  gut  mit  den  Worten  charakterisirt:
  ,ein  holdseligs,  höflich’s  Männle,  ein  guter  Musicus‘,  war  1480
geboren  und  starb  zu  Freiburg  im  Breisgau  1535.
2  Joannes  Menlishofer  war  ein  wissenschaftlich  gebildeter  Arzt.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.