132
Horawitz.
quoties genio liberius indulgere cordi erat, fruebamur ac sine
quibus nihil nobis dulce, nihil suaue erat, adeo omnium (quod
dicitur) horarum hie erat horuo, ut qualem qualem optaueris
facile praestiterit, in seriis grauem, in iucundis facetum, in
omnibus par ingenium, ubique integrum uitae scelerisque purum.
Huius repentinam mortem non immerito lugemus ambo, non
ipsius sed nostra causa, qui tarn faceto conuiua, tarn iucundo
amico sumus orbati. Nostra ergo causa recte dixerim non
illius, neque enim lugendus est, qui cum omnem aetatem suam
integre, innocenter et caste uixit, etiam sancte mortem oppetiit.
Congruit namque actae uitae conuenire finem. Liberatus corporea
mole, animae carcerem exiliit, non quo pius Aeneas,
Tullus diues et Ancus, furuae ad regna Proserpinae, sed quo
uiri iusti et sancti, quorum mors pretiosa in conspectu domini,
ad uere beatorum insulas et caelestia regna, ubi quae nec auris
audiuit, nec oculus uidit, nec in cor hominis ascenderunt, praeparata
diligentibus deum, nunc luce pomeridiana clarius intuetur,
uidet et quouis Coryceo melius audit. Hoc uero est,
quod non mediocriter me solatur, ut minus acerbe, quamquam
acerbissime, ferarn carissimi hominis mortem, sed uerius iuxta
sacras et apostolicas literas dormitionem; qui namque olim ad
ueram aeternamque uitam resurrecturus est, certe non mortuus est,
sed dormit uitae somnum, quem (praeter quos aduentus domini
uiuentes reperiet) dormiemus omnes. Ibimus Matthia, ibimus
otius serius; nam omnibus linquenda tellus et domus et horti
et placens uxor et quidquid hic carum est, nihil nos inter opes
inopes sequetur praeter inuisam Libitinam. Occupabit omnia
heres, uel centum custodita clauibus. Ne plura: plura tarnen.
Si Schlachterium nostrum quidpiam remoretur, quo minus recta
ad superos auolarit mancipeturque adhuc carcere diro, quo
necdum omnino detersis labeculis defunctorum recluduntur
animae et prae luctu et dolore anxius clamet: Posuerunt me
in lacu inferiore et tenebris et umbra mortis, ea causa, miseremini
mei, miseremini mei, uos saltem amici mei, quia manus
domini tetigit me; conemur certa exauditionis spe de profundis
et intimis cordis penetralibus clamare ad dominum et diuinum
exorare numen, ut liberet eum ab ore rugientis leonis, ne absorbeatur
a Tartaro. Ne et ipse queratur aduersus dominum
inquiens: Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me