Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 89. Band, (Jahrgang 1878)

130

Ho  r  a  wi  t  z.

Feldkirch.  XXV.  21.  October  1519.
Philippus  Engentinus  Michaeli  Hummelbergio  S.  P.  D.
Ostendit  mihi  literas  ad  se  tuas  Gabriel  1  frater  tuus,  rei
medicae  consultissimus  homo,  in  quibus  bonorificam  de  me
facis  mentionem,  quod  tuum  de  me  iudicium  insig'ni  tuae
humanitati  ascribo  potius,  quam  ut  uerum  agnoscam.  Scio  enim,
qua  sis  humanitate  praeditus,  qua  modestia,  quamquam  tibi
placeat,  si  quid  ex  ueterum  penu  in  lucem  depromitur,  id  quod
abunde  nec  minus  suauiter  narrare  solebat  Beatus  noster  Rhenanus, ­
 2  dum  Basileae  in  Frobenianis  aedibus  simul  diuersabamur.
  Ab  eo  tempore  summo  semper  te  complexus  sum  amore.
Non  enim  non  possum  amare  illustres  eruditione  uiros,  praesertim
  quorum  opera  foeda  illa  barbariei  colluuies  ex  Germania
tandem  profligatur.  Uli  nunc  sunt  in  ordinem  colligati  atque
ita  extra  ingeniorum  aleam  positi,  ut  Pyrgopolynices,  Arcotrogus
  et  siqui  sunt  insulsissimi  Schulteri  3  nihil  officere  queant.
Dii  boni,  quam  salsa  ad  hanc  tragicomoediam  scholia  addidisti.
Recte  iudicas,  ita  sapiunt  eruditi  omnes.  Quis  oro  talem  literatorum
  faecem  aequo  animo  ferre  potest?  Non  multis  abhinc
mensibus  ob  Dodoneum  illud  omnes  (ut  tu  uocas)  paene  in  periculum
  me  coniecissem,  adeo  impatienter  fero,  si  nugatores  illi
Erasmo  et  ceteris  Germaniae  luminibus  conferuntur,  inter  quos
egregius  est  Thraso  quidam,  quem  ob  ius  bospitalitatis  obticeo,
cuius  insignem  stultitiam  saepius  intra  me  rideo.  Commentabimur
  aliquando  de  his  rebus  plura;  forte  erit,  ut  istac  iter
sim  facturus,  nain  plane  constitui  me  in  bellum  profecturum, 4
si  ab  imperio  delectus  erit,  qui  nunc  in  exilio  sum,  nec  breui
reditum  ad  Friburgum  sperem  ob  saeuissimam  pestilentiam,
quae  illic  (ut  scribit  ad  me  Zasius, 5 )  adeo  grassatur,  ut  in  paucis
mensibus  aliquot  milia  absumpserit:  interim  hic  manebo,  donec
1  Mit  Gabriel  ist  G.  Hummelberger,  Michaels  Bruder,  Arzt  zu  Feldkirch,
Botaniker  gemeint,  der  sich  auch  literarisch  versuchte.
2  Ueber  Beatus  Rhenanus  cf.  meine  Aufsätze  in  den  (Sitzungsberichten  der
Wiener  k.  lc.  Akademie  der  Wissenschaften  1872  und  1873.
3  ,Pyrgopolynices“,  Name  der  Hauptperson  in  Plautus  miles  glor.  ,Artotrogus‘,
der  Parasit  aus  demselben  Stücke.
4  Es  ist  das  ein  ähnlicher  Fall,  wie  der  des  Urbanus  Rhegius.
5  Der  Brief  ist  in  der  Sammlung  der  Epp.  Zas.  nicht  enthalten.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.