128
Horawi tz.
tuum, inter aulicas sorcles nunc exulantem. Libellum tuum titulo
,Omnis‘ inscriptum non habui, necdum etiam apud quemquam
uidi. Audio tarnen veavtav ge p.aXa vsaviy.w? illum lusisse, nescio
uero iudicione an tui odio ita censeant critici. ,Caesarem (
recepi, quas meo iure debeo tibi et habeo et ago gratias.
Veilem pro Pythagorico instituto sacram et pontificiam coronam
te non carpsisse, sed abstinuisse ab intempestiuis illis salibus
atque scommatibus, quae non inscite Diuus Hieronymus puerili
adserit iactantiae. Planeque liunc morem non prudentum, sed
aüöaowv adulescentum esse uoluit, qui per aetatem y.a'i a-eipiav
ignari rerum facile in praeceps feruntur, maxime cum gestiant,
ex illustrium et summatum uirorum sugillatione suo nomini
famam parere. Sed cum procacitas ista loquendi et principum
uirorum uel iusta reprehensio multis male cessei'it, cautius et
modestius rr t xxappvjGia uelim utaris. Atqui in Dialogo aduersus 1
Gallos, de nostra Germania nusquam non male meritos, tibi
liberius xappYjGtailE'.v band grauatim concesserim. Exspecto a te
nuper inuentum SUIS testamentum, cuius sacer Hieronymus
plus semel meminit, nempe tomo V. folio LXXI ad Eustocbium
in VIII. commentariorum Esaiae librum zpooip.td^üjv. Testamentum
autem (inquit) Grunii Corocottae Porcelli decantant in
sclioliis puerorum agmina cachinnantium. Item aduersus Rufinum
tomo III fol. XCII. Quasi non cirratorum turba Milesiorum in
scholis figmenta decantent et testamentum suis Bessorum cachinno
membra concutiat; hactenus Hieronymus. Quae ea causa
hue transcribere libuit, ut si testamento isti quidpiam praeludere
uelis, habeas quibus tua et locupletes et ornes atque felicius quidem,
quam liminarem Caesaris epistolam, quae mihi uisa est Sibylla
indigerc interprete. Non quod ipse non intelligam, longa ista
Plauti uocabula, a •/.’ ap.oi p.sta^u ooy.eR -j'eXofwi; avcs/EGOai, sed
quia plus aequo affectata dictione omnia inuoluis et quasi cum
matre Eüavopou colloquens, tw gy.gzw avaYV(OGir ( v ap.ßAÜay.ei?.
Haec mi Alexander, amicorum primarie, non reprehendendi
Studio, sed admonendi causa scribo, atque eo animo, quo omnia
soleo, sineero scilicet et amico. Tu si me uei - e amas, quod
1 ümpudentissimos 1 , war früher unterstrichen, wurde aber von einer späteren
Hand getilgt.