Analecten zur Geschichte (1er Reformation und des Humanismus in Schwaben. 127
Ex Augusta Vindelicorum anno a nato Christo MDXIX. Mensis
Augusti die II. Saluus sit meus atque tuus Pliilo, cni et aliquando
Caesarem legendum exhibeas. Grunnii Crocottae Testamentum,
cuius Erasmus in Moriae limine meminit et alibi diuus
Hieronymus, Listrius non adducit neque Erasmo, neque lectori,
neque sibi satisfaeiens; ego Moguntiae in antiquissimo libro
reperi atque repertum summa cura exscripsi. Yidebis et tu
propediem, uidisses iam, nisi me nuntii molesta celeritas atque
alii Sisyphii labores interturbassent. Vale atque spera. 1
Quasi non cirratorum turba Milesiorum in scholis figmenta
decantet et testamentum suis Bessorum cachinno membra concutiat
atque inter scurrarum epulas nugae istiusmodi frequententur.
Idem to. 5. fol. 72. ad Eustochium: Testamentum autem
Grunii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina
cachinnantium. 2
Fol. 112.
Ravensburg. XXIII. 19. August 1519.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Joanni Alexand.ro
Brassicano poetae laureato salutem.
Quas ex Vindelicorum Augusta ad me misisti literas,
Alexander carissime, sexta Augusti obuiis (quod dicitur) ulnis
recepi, pellegi, et exosculatus sum non semel; adeo gratum
mihi, quidquid a Brassicano meo profisciscitur. Miror autem
omnium maxime, cur te aulae deuoueris, ubi studiosis hominibus
sacri prorsus est nihil. Meo consilio obtemperaturus
excute iugum lioc quam primum et ab aulica seruitute atque
tyrannide in pristinam libertatem te uindica, ei oliv Te. Otium
illud literarium omnium iucundissimum pro uiribus amplexare,
ut in dies magis atque magis cultiori eruditione animum exornes
1 Ad marginem durchstrichen: Hieronymus To. 3. fol. 92 aduersus Rufinum.
2 Das Testament des Grunnius Porcellus Corocotta, ein Schülerwitz in
Dornanii Ampliitheatrum, II. 48. In den Werken des Brassicanus ist es
bei der Ausgabe der Prouerbiorum symmicta. Viennae 1532.