122
Horawitz.
uel nigro praefigens 0 (theta) Augusti spongia totum deleto, si
Musis non fauentibus fuerit exaratum, aut in eum locum damnes,
quem apud Plautum satyri inuisunt. Vale feliciter. Rauenspurgi,
Eid. Mart. MDXIX.
Fol. 106.
Constanz. XVIII. 19. März 1519.
Urbanus Rhegius Michaeli Hummelbergio suo S.
Gratularis mihi, doctissime Michael, ob honorem sacerdotii,
bene profecto et prudenter. Tanta enim res sacerdotium
est, ut maximi olirn principes et imperatores sacerdotii accessione
suos apices putarint exornari. Id uero omnium longe
maximum foret, si ipse sacerdotali ordini honori essem, quod
tu quidem existimas, sed amice nimium, non enim eius uel
ingenii sum, uel eruditionis, ut magnopere mei nominis inscriptione
haec militia insigniatur, sed indoctorum in nostra
classe tanta multitudo est, ut forsan inter aliquos tribunus
uideri possim, nec iniuria stomacharis, quod tot caeca animalia
quotidie deo offeruntur, in quibus nec morum candor nec eruditio
ulla conspicitur; soleo manibus et pedibus obluctari examinatoribus,
qui idiotas et analphabetos in nostrum numerum
asciscunt; hi uero probe se tuentur, nullos (inquiunt) sacerdotes
breui futuros, nisi interdum conniueant ad ruditatem examinandorum,
quod quidem esse quam uerissimum nuper didici;
nam cum audirem examen, inter triginta uix unum aliquem
mediocriter doctum uidi. Ceterum, quod ad Caesaris imaginem
scripsisti, epitaphium maxime probo, ut quod feliciter ad antiquorum
imitationem sit factum. Sacerdotes mei Augustae sunt
excusi, 1 uerum nondum aduecti Constantiam ; ubi eos habuero,
mittam ad te quam primum, non quod ulla in his eruditio sit,
quae te, uirum solide dectum, queat oblectare, sed ne parum
officiosus esse uidear. Vale. Constantiae. XIIII. Kls. April. 2 -
Fol. 107.
1 Es ist die Erstlingssehrift des Urbanus Rhegius: de dignitate saeerdotum
gemeint, die er dem Constanzer Bischöfe Hugo von Hohen-Landenburg
gewidmet.
2 Es ist zweifellos das Jahr 1519 anzusetzen; cf. XVII.