Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 1 Hl
Ravensburg, X.VII, 15. März 1519.
Michael Hummelbergius Kauenspurgensis Urbano Rhegio
poetae laureato suo salutem.
Saluus sis, Urbane carissime. Quod sacerdotii tui, augusti
et diuini muneris, primitias DEO optimo maximo pura sanctaque
mente obtulisti, 1 tibi uere congratulor et non tibi modo,
sed quoque sacerdotali ordini, quem te cum docto tum pio
sacrifico exornatum esse gaudeo. Atque utinam multos tui
similes, id est, singulari uirtute et multiiuga eruditione praestantes
haberet, quibus luapa twv aepfaiv -/.ai eur ( 0wv sacra uindicaret
mysteria. Sed quominus habeät, obsunt,, quorum humeris
hocce negotium sedet, qui in Christi militiam multos imbelles
conniuentibus oculis passim transuehunt. Sed dictum hoc illis
odiosum est, neque tu me dicere putas decere, at uolat irrer
uocabile uerbum. Ita fortassis in fatis est, ut sint multi sacerdotes
et pauci sacerdotes, multi, qui sacras preculas circum
aras et sacraria mussent. Qui uero sacrorum disciplinam et recondita
teneant sacramenta, pauci, multi, qui sanctum panem
et praeclarum benedictionis calicem pro sacris aris in sacrosancta
mysteria conficiant inque populi conspectum agant. Sed
qui cum illo rerum opilice ac nostro DEO secundum interiorem
hominem inuisibilem, quem (ut apostolus ait) in fictilibus
uasis habemus, uiuant et ex deilica illa communione ad DEI
similitudinem atque consortium transeant, pauci. De his ne
plura. Tu ut bonis auspiciis coepisti, rei diuinae da operam et
religiosam et frequentem, mei non immemor, ipse uicissim tui
memor ero. Qui has ad te literas simul et monumentum perfert,
quod ad antiquitatis imitationem effictum, Caesaris imaginem
meae bibliothecae sacrandam exornabit, splendidos illius
titulos, uirtutes, honores plerosque, omnes Xaxidvnudi; complectens.
Si quid pro acri tuo iudicio addendum monumento censes, tu
ipse adde et totum in quadrum redige. Velim enim id, quidquid
est, ad tuam censuram uel stare uel cadere. Igitur uel
album calculum illi adiicito, si examussim elimatum existimas,
1 Man ersieht aus dieser Stelle, dass Urbanus wohl im Anfänge des Jahres
1519 in Constanz die Weihen erhalten.