116
Horawitz.
>-Ravensburg.
XI. 13. Januar 1519.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Jacobo Apocello 1
Phorcensi latine et graece docto S. P. D.
Quum istic essem, singulari beneuolentia et praecipuo
amore de me optime merebaris, Apocelle suauissime, quod et
in penitissimo tw 8'jp.u p.oo adeo defixum est, ut nunquam excidere
possit. Unde fit, ut tui nunquam obliuiscar, nunquam te
amare desinam, quamquam uel id ex diutino silentio meo
facile suspicari posses, nisi candidioris integriorisque esses
animi, quam ut de tui amantissimo male sentias, qui te haud
secus atque fratrem tenerrime diligit. Ne igitur existimes, me
aut tui oblitum aut alieno a te esse animo, quod rarenter ad
te scribo. Non te mens mea perdidit et si oculi uidere desierint.
Non mihi abest a corde omue, quod abest ab oculis. Non
mihi Lyncum obliuio est, ut post tergum respiciens obliuiscar
priorum. Non facile memoria uel absentes amici excidunt. Neque
ea mihi fortuna arrisit, quae me superbum et ueterum
a'micorum despecticium redderet, quam etiam nunquam anxie
ambierim, quod felicem reddere non possit. Quare erga amicos
omnes idem esse quoad uitali aura fruar perseuerabo, nihil
mutabor ab illo ueteri Hummelbergio, bono et sincero. At haec
ut scias diutini silentii causa est et tabellariorum penuria et
quod nimium ipse in Hieronymianis literis philosopher, 2 in
quibus cum maxima animi delectatione atque etiamnum instructione
die noctuque desudo, ut, quo pacto uirtutem ipsam
arctius amplexer, ex bis ipsis (nam nusquam licet melius)
ediscam, eam siquidem Omnibus rebns praefero, oti jj.st’
■Aal §!ai"a itäaa. -/.ai ßioq aXuico? iav. -/.at eititspro^?, quae sola beatum
facit, qua sola itur ad astra, quae uere illud bonum est, quod
partum aeternum est et superas caeli nos uehit ad auras. Nihil
itaque uel parum admodum temporis mihi dilabitur, quod non
uel lectioni uel scriptioni uel etiam (quod ex sacro ordine
debeo) orationi et sacrificio impertiam, si quod amicis tribuendum
est, istud sane suffurandum, non mutuandum est. Age et
1 Jacob Apocellus, ein Freund des Erasmus, cf. Epp. 898.
2 Es sind die Briefe des Hieronymus gemeint, die 1516 erschienen.