Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 115
Ravensburg. X. 7. Januar 1519.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Rhegio poetae
laureato S. P. D.
Quam tenere me diligas, elegantissime Urbane, tuae literae
perfacile ostendunt, quibus singulärem erga me beneuolentiam
et amorem tuum plane cognosco. Debeo reuera Joacimo meo
Egellio Tto töte vüv veovupmw multam gratiam, qui me tuae amicitiae
insinuauit et me tarn docto tamque iucundo adauctauit
araico, quo de vel summa quaeque mihi audeam polliceri. Ac
uicissim lubens debeam me totuin tibi et offere et deuouere ac
Omnibus officiis te colere et obseruare amicum adeo nae candidum.
Constanter mihi persuadeo, meam amicitiam tibi non
iniucundam fore, quam indies magis atque magis reddam (si
Musis placet) iucundiorem. Et certe quasi in liarena digladiaturus
contendam, mutuo amore (nisi quv olstmi v.a\ Ssup't p.axpw
obuius insurgas) te superare, sine tarnen ignominia tua. Nosti
etenim in eiuscemodi pugna etiam herbam porrexisse ' laudem
habere. Ubi absque inuidia etiam acerrime manus conseruntur,
nec alterius palma alteri dedecus parit, athletae coronantur
omnes, brabeo donantur omnes. Age igitur Urbane, omnium
urbanissime. nostram hanc amicitiam crebris et politissimis tuis
literis candide foueas. Non patiar ipse uel ulla mea negligentia
eam deturpari, uel immodico silentio dissolui. Iiiio tcocvtI ctv^Osi
-avTt te O'jp.tj) ut usque grandescat diligenter curabo, ut qualem
maxime optas amicum, talem me habeas, quo ad uoluptatem,
honorem atque etiam commodum utut lubet familiariter utaris.
Libelli tui, de quibus tu alias plura coram, si inuulgati sunt,
me etiam domi meae salutent, ut dum te praesentem non licet,
saltem ingenii tui ueram imaginem, monumentum et pignus
amoris habeam. Me, ut coepisti, amare pergas uelim. Vale feliciter
carissime et eruditissime Urbane. Cursim ex museo nostro.
Rauenspurgi VII eid. Januarios MDXIX.
Fol. 102 ff.
1 cf. Erasmi Adagia 316.
8*