Analecten zur Geschichte der Reformation und des Humanismus in Schwaben. 113
Frobenium, Rhenanum si uobiscum uiuit. Yale feliciter, mei
nusquam immemor. Rauenspurgi XVI. Kls. Octobris.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 102.
VIII. 15. Oetober 1518.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Joanni Alexandro
Brassieano suo S. P. D.
Sermonem tuum in poeticae laudem, iam pridem apud
Tubingensem celebrem admodum et laudatam academiam docte
a te pronunciatum, iam tandem remitto. Tersus, elegans et
eruditus est. Sed (benignas aures praestes uelim) nimium
Caelianus, 1 ut uerear ne maligni quidam plagii te accusent
protinusque exclament, Caeliani /apay.xvjpo? te plus aequo audacem
usurpatorem, omnia ex aliena officina depromere. Quamquam
ego tibi uitio non uorterim, in alienis hortis feliciter enatis
flosculis tua te serta exornare, id est, ab aliis scite dicta in
tuum aliquem usum uertere, sed dederim potius laudi et uirtutis
titulo honestarim, quod illi ut plagium forte damnabunt.
Sed damnent usque licet, modo frequens lectio et Studium tuum,
quod hoc argumento deprehenditur, a bonis et doctis commendetur.
Si qui igitur genuinum tibi infigere uelint et Aristarchi
ueru fraudem calumniari, aduertant ii quaeso, uel classicos
auctores saepius aliena pro suis edidisse. Virgilius Ennio,
Lucretio, Naeuio et aliis conplura subtraxit. Solinus in tantum
Plinianam dictionem affectauit, ut a doctis non immerito Plinii
simia appellitetur, utpote multa uerbotim ab eo mutuatus. Et
ipse etiam Plinius ita aliquando Pomponium Melam imitatur,
ut quae ille scripserit ad uerbum referat, non pauca Macrobius 2
Gellio tacito in sinn refert accepta, Martianus Capella satis
multa ex Qüintiliano ad uerbum in suos libros transcripsit. In
sacris literis Damascenus integris capitibus ex Nysseno suam
logica palaestra sic exercitatus, ut apud Parisios, inter eos qui Doctoris
titulo insigniebantur, primum meruerit, locum. Vergl. über ihn auch
W. Vischer Geschichte der Universität Basel. S. 227 ff.
1 Caelianus von Caelius Antipater, cf. Cicero ad familiäres VIII.
2 Die Hs. hat ,Mocrobio‘.
Sitzungsber. d. phil.-hist. CI. LXXXIX. Bd. I. Hft. 8