112
H o r a w i t z.
iuquit) literam. 1 Sed haec satis. Desponsata est tibi puella,
forma, pndicitia, opibus, genere lepida, spectata, diues et clara.
Tibi unice et uere congratulor. Tuas nuptias Deus secundet
opto, ut potens in terra sit seinen tuum et uideas natos, natorum
gloriam, diuitas, perpetuam pacem super domo tua, matrem
filiorum in conclaui laetantem et fructum suum parientem in
tempore suo. Quod ut felicius contingat, adsit his nuptiis tuis
me precatore non Atticus Hymenaeus, non Latinus Thalassio,
non Juno, non Erato, sed uerus iugalis uinculi et fautor et
auctor, Deus Optimus Maximus, quo fauente inuiolatam integritatem
et inoffensum älienis cubilibus torum perseruetis. Sit
uterque uestrum et in hoc coniugio et in omni uita felix.
Vellern Erasmum nostrum in secunda hac noui instrumenti
editione 2 annotationi suae, quae est Matthaei cap. XIIII., dictionem
Herodiadem limam apposuisse. Eo namque loco, Hieronymum
secutus, simul cum illo (mea opinione) liallucinatur,
existimans Herodiadem Arethae regis filiam, quum iuxta ueriorem
historiam Aristobuli fuerit et regis Agrippae soror; Aretlia
autem rex Arabiae petreae fuit, qui filiam Herodi locarat
primam coniugem, qua dein repudiata Herodes superduxit
Herodiadem fratris sui Philippi uxorem, Aristobuli filiam.
Quam riualem illa non ferens adeo indignata, ut patrem Aretham
Herodi redderet grauissimum hostem. Sed liaec fusius apud
Hegesippum Hierosolymitani excidii libro secundo et Sabellicum
Aeneadis septimae libro primo. Carissimo amico Joanni Frobenio
meo nomine ingenteis agito gratias pro misso libello,
munere mihi gratissimo. Curabo in numerato sint proximis
nundinis Francofordensibus numeri, quibus sacri nominis uolumina
non tarn mihi uendidit, quam liberaliter donauit uir
omnium optimus. Jubeas uelim meis uerbis saluere plurimum
omnigena eruditione clarissimos uiros Ludouicum Berum, 3
1 Plautus, Aulul. 1. 1. 37.
2 Erschien um 1519, Bas. Frohen, fol. Die Anmerkungen in einem besonderen
Bande.
3 L. Bär aus Basel, hatte in Paris durch seine theologische Gelehrsamkeit geglänzt
(Erasmi Epp. 256 A.), wurde 1513 als Ordinarius an die Basler theol.
Facultät berufen. Er war ein Freund des Erasmus, der über ihn 1513
(Epp. 128. T.) unter anderem schreibt: L. Berus, uir, id quod constat Omnibus
uirtutum ac disciplinorum ornamentis eumulatus; tum autem in Theo-