104
Horawi tz.
Quam ualeam sola te dicere carminis umbra
Ante oriens Titan miserit Antipodas.
c/_£S'.c!Cj|j.aTr/.ü)c.
II. 14. März 1518.
Michael Hummelbergius Nicolao Gerbellio S. P. D.
Etsi ad te lubens semper scriberem, frater et ainice primarie,
facit tarnen tabellariorum penuria, ut meis uotis frustrer.
Nibii certe mibi adeo uoluptati esset, quam te saepius meis
literis inuisere, tecum et ioca et seria miscere, te meis oblectare
et inuicem tuis uoluptatem capere, quibus olim mihi
Romae spiranti, nihil contigit suauius, nihil iucundius. 1 Ea
namque et elegantia et eruditione excultae sunt, ut saepius me
harum lectione peroblectem. Nam eas thesauri loco inter ceteras
amicorum cedro dignas epistolas olim iam diligenter conseruo
frequentiusque sub oculos reuoco et periucunde lego, ne unquam
tui, amici adeo nobilis obliuiscar. Arbitror, te itidem agere et
mei memoriam tibi non sine quadam dulcedine semper in
promptu esse. Rogo eam non obliteres tarn diutina anpoarflcpict..
Non eousque calamo et chartae quaeso f'aueas, ut me tui et
earundem (quod inquiunt) Musarum perquam studiosum negligere,
desiderium legendi tuas aequo diutius distinere et uoluptatem
hanc mearn, quam tuis ex literis capio, fraudare uideare.
Sed rumpe moras. Scribe uel Asiaticas literas de ualetudine,
de fortuna, de omni denique uita tua, quae mihi non minus
quam propria curae est, quod te uero amore complectar et
omnia tibi ex animi sententia feliciter succedere uelim. Quod
uero ad me attinet dorni meae XpwTO[Ecri)v obv. oipai dssß-l;v necdum
ullo sacerdotio donatum ago. Proinde nemini nisi deo et amicis
obstrictus, illi cumprimis, dein mihi et amicis spiro et uiuo.
Sortem tranquillam amplector et quidquid mediocris mihi fortunae
est, boni consulo. Gabriel uero frater germanus uxori
uiuit, quam superiori Januario Pediopliani 2 iv. tuv 6p.o(w parem
1 Cf. Analecten Nr. XXXVI.
1 Feldkirch.