102
H o r a w i t z.
Constanz. I* 4. März 1518.
Joannes Alexander Brassicanus Michaeli Hummelbergio suo
salutem.
Redditae sunt nobis literae tuae Michael doctissimae et
amicae et liomerica illa loto cyparissique fructu refertissirnae,
quibus me porrecta fronte (quamuis ne in cena quidem laudatum)
in amicorum tuorum pictatium non palinxeston Catullianam
accipis. 0 me Arcade ipso feliciorem Socratico gaudet,
quod sit Plato natus Athenis tempore. 1 Ego cur non gaudeam,
qui sub Erasmo xdvxa oy.xw, 2 qui sub Hummelbergio Copiae cornu
in lucem prodierim. Niobes natis me fortunatiorem quis non
praedicet, cui non illud apud Lacedaemonios de Hercule dicenti
eueniat. Quis me non Timothei retiis fortunain (pepeiroXov habere
dicat. ,Non opis est nostrae grates persoluere dignasd Dii tribuant,
quibus ut ille ait e<m ouoev aeAzxov, omnia (Plautino calculo) 3 in tarn
procliui ut imber. Habebis, igitur me ubique Jouis Sandalion uir
optime: ,Seruiet officio Spiritus iste tuo.‘ Habes binc Epitbalamion
in nuptias fratris tui Gabrielis uiri traditionis praecellentissimi a
me concinnatum. Veilem tarn bene placeret, quam belle mihi
Hummelbergii Ledaeo ouo feliciores placent. Plura mihi sunt
apud Tubingae Necharanae academiam, quibus in te et fratrem
lusi, nescio an docte, uere tarnen et amice. Breui omnia uidebis.
Si flagitatorem importunum (qui etiam euangelicis literis probatur)
audis, mitte ad nos et non nisi certo mmcio, Epigrammata
uaria, quae Lutetiae et Romae quondam collegisti, etiam si
amico fidem adhibes, tuum Exercitationum libellum. 4 Dabo omnia
iterum sincero sinceriora. Vale bene et scribe frequens breuibus
tantum. Beatus Rhenanus polyhistor ille iussit literis suis ad
me datis, ut te terque quaterque salutem. Non minus tardo
1 Offenbar verstümmelt.
2 Es ist das Werk des Erasmus Absolutissimus de octo partium orationis
construetione libellus Arg. 1515 gemeint, das auch 1517 zu Basel
erschien.
3 Plaut. Capt. II. 2. 86.
4 Hummelberger hatte einen libell. exercitationum geschrieben, an den er
aber 1518 noch nicht die letzte Hand gelegt, cf. Nr. III. Ich glaube nicht,
dass er gedruckt wurde, habe ihn auch in der Bibi. Rhenana nicht auffinden
können.