Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 87. Band, (Jahrgang 1877)

Die  Polemik  über  die  Gregorianische  Kalenderreform.

585

emendare  et  in  melius,  quoad  fieri  potuit,  restituere?  Certe
videntur  hi,  qui  tarn  contentiose  illi  obstrepunt,  non  zelo  secundum
  scientiam  id  agere,  sed  potius  afiectibus  indulgere  et  Philantia
  laborare,  atque  odio  pontificis  saltem  id  facere.  Si  ante
Lutheri  tempora  tali  modo  fuisset  renovatum  calendarium,
quando  per  excellentem  Germanorum  Mathematicum  Iohannem
Regiomontanum  pontifex,  qui  tum  Romae  praefuit,  id  fieri
satagobat,  certe  Luther  lmic  emendationi  non  invite  acquiescisset,
  cum  nihil  contineret  ipsius  doctrinae  contrarium.  Et
cur  non  successores  eius  eo,  quod  nunc  redintegratum  est,
contenti  sunt?  Videant,  ne  sic  dent  occassionem  iis,  qui
veterem  doctrinam  se  profiteri  aiunt,  obiiciendi,  quod  nimio
contradictionis  studio  occaecati  quidvis  impugnent,  sive  id
speciem  aliquam  dubitationis  mereatur,  sive  non,  atque  ideo,
in  caeteris  quoque  minus  considerate  agere,  praesumatur.  Et
si  quidem  de  hoc  Calendario  renovato  meam  exquiris  sententiam,
  dicam  tibi  id,  quod  et  aliis  eadem  sciscitantibus  respondi.
Calendarium  hoc  Gregorianum  noviter  renovatum  praevalet
veteri  et  prius  usitato,  et  recte  factum  est  a  Pontifice,  opera
Lilii  Mathematici,  ut  10.  dies  in  eo  ommissi  sunt.  Totidem
enim  defectus  anni  caelestis  et  aequinoctialis  a  Juliano,  qui
inde  a  Concilio  Nicaeno  direxit,  quamproxime  requirit.  Et  alia
etiam  quaedam  non  inconvenienter  in  nupero  calendario  emendata
  sunt;  licet  vero  aliqua  in  his  adhuc  castigatius  in  eo  proponi
  possint,  si  caelitus  deducti  luminariiun  motus  in  Consilium
adhiberentur;  tarnen  cum  hoc  non  facile  detur  in  tanta  exactissimarum
  observationum  penuria,  et  ecclesiae  ac  politiae  usus
summam  in  his  praecisionem,  quam  ipsi  etiam  Astronomi  vix
assequuntur,  non  exigat,  nec  etiam  magnopere  opus  habeat,
acquiescendum  utique  erit  Pontificis  Romani,  cuius  etiam  nunc
maxima  est  in  terris  auctoritas,  consultae  et  laudabili  provisioni
in  Calendarii  diu  frustraque  desiderata  reformatione,  nec  fernere
quid  in  contrarium  movendum  cum  periculo  pacis  publicae.
PTabes  breviter,  quid  ego  sentiam  et  forte  mecum  viri  cordati
non  pauci.  Quid  vero  penitius  in  hac  renovatione  praestari
possit,  dicere  non  audeo,  antequam  de  exacto  motu  solis  et
lunae  novis  illis  et  maximis,  quae  adorno,  organis  certius  quid
expertus  fuero.  Nam  caelo  inconsulto  de  iis,  quae  inde  profluunt,
  censuram  proferre  veile,  temerarium  et  infultum  esse
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.