ut dextro sidere coepi operam dabo impensissime cumque cubile
petit cumque aureus exoritur sol, studia non deseram, sed laudabiliter
institutis summam imponam manum, ne ludibrio sim aut
Hesiodeuin illud obiiciatur: oöjj-ou xoiöv avsx^EOTOv y.a'aXei'xgiv
p) xot eoe( 1 o\i.E'ir l y.pwl^Yj Xay.spu^a '/.opur/;. 1 Vale basilice et iuuentuti
nostrae boni consule oro. Agimus nunc anmim septimum decimum.
2 Accipe carmen nostrum o-/Ecixop.7. in te laeta fronte. Scis
blandi ut uenit aura Fauoni Cycnos canore. Scripsimus septem
elegiarum libros castos at nescio an doctos, ubi et tui saepius
honorificam fecimus mentionem praecipue in libro heroo pede
de Barbarici et Facundiae bello conscripto, qui serenis fortunae
uentis aliis septem adiungetur. Hoc te castrorum summo duci
et primario antesignano ERASMO ROTERODAMO (nil dicam
de praestantia tanti uiri, ne mihi idem obiiciatur quod illi, qui
apud Lacedaemonios de Herculis laudibus agere uoluit) satellitem
dedimus. Tralauimus (!) plura ex Hieronymi praeceptore in
latinos modulos, Gregorio scilicet Nazianzeno, quae omnia
antea quam lucem succedent scripta serena tuam limam ut Aristarchi
uirgulam requirent. Modo tu pendentem a te literis
foue. Lusi in fratrem tuum Gabrielem amoenissimi ingenii
uirum elegis, quos et mittam. Scribe, uiue, uale.
Si quem tota subit doctum Tritonia Pallas
Claraque Pieriis pectora ditat aquis,
Si quem Phoebus amat, laudat, reueretur, et ornat
Laurigerä exornans tempora culta manu,
Arcana Cumea docet quem semina uates
Et tripodum multa condita sensa fide,
Historiae si cui scriptis fauet inclyta Clio
Et donat fastis saecula plura suis,
Euterpe calamos, cytharam, cui barbita donet,
Terpsichore si cui donat habere melos,
Docta Thalia sui quem ditat muuere socci
Et cupidi monstrat dona sepulta senis,
Melpomene si cui rubeis succincta cothurnis
Dat tragica tristi scribere facta pede,
1 Hesiod ’ u. s. w. 744.
2 Sehr wichtige Notiz, weil dadurch das Geburtsjahr 1500 festgestellt wird,
welches u. A. Kliipfel nicht hat.