Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichte  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)

:m

te  animum.  Noui  ardentissimum  suum  pectus  in  omnes  uiros
doctos  et  Gratiis  et  Musis  nobiles.  Nullum  tarnen  ita  amabat
diligebatque  ut  suum  Michaelem  et  id  inprimis  amicitiae  carceribus.
  Potes  animo  agitare,  quantum  processissent  hae  faces,
si  fata  uitam,  si  uiua  dedissent  lumina.  Is  igitur  uitae  mimum
in  thermis  ferinis  1  (nobili  genuino  colore  apud  Cernigeros
balneo)  absoluens  nullo  amicoruin,  nisi  filio  me  praesente,  non
uxorem,  non  liberos  commendans  solum  iussit,  ut  amicoruin
suorum  memor  hos  etiam  et  uelis  et  remis  pararem.  Sic  abiens
quasi  uitae  mihi  lampada  cursu  tradidit,  ut  patrios  fortis  comitarer
  honores.  Tu  inter  primos  primus  occurris  et  graece  et
latine  adamussim  perpolitus,  tum  omnium,  qui  sunt  illibatissimae
  existimationis,  demum  Christi  D.  0.  M.  munere  nunc
inauguratus.  Quod  oro  et  hoc  famis  campo  Iliadeque  malorum
et  uenturis  saeculis  auspiciis  dextris  cedat.  Tu  inquam  primus
ad  quem  literas  dare  iam  diu  quasi  inter  sacrum  et  saxum  substitimus,
  cum  quod  inferiores  sumus,  tum  quod  accedere  tarn
magnum  uirum  ardua  sit  res  et  longum  humeris  an  possint  an
ferre  recusent.  Sed  tan  dem  uelut  aesopica  illa  uulpes  absque
pudore  (qui  tarnen  Cynicorum  calculis  uirtutis  color  est)  appellamus
  te  literaria  uoce  laconicisque  scytalis  Michael  optime.
Nil  mirarc,  patrias  leges  sequor,  quas  cum  iam  adesset  mors
ultima  linea  rerum  mihi  nato  imis  medullis  demandandas  proposuit.
  Tu  qui  patrem  uero  complexus  amore  tilium  quoque
non  dedignare,  albo  amicorum  inscribere,  qui  licet  patri  adhuc
oic  3iä  itacwv 2  impar  sit,  nititur  tarnen  et  bigis  et  quadrigis
moribus  eruditionique  patriae  se  aequare.  Nulli  unquam  ut
Salustianus  ille  inquit  satis  amicorum  fuit  nullam  absque  amico
diem  perdo  aut  ueteri  indulgens  aut  nouos  reparans.  Nam
91X00;  l/w'i  vojx^o)  Or)oaupou;  ’i/v.'i.  Opto  ut  bene  ualeas  et  mente
et  corpore  sanus  oY'ieia  -/.ai  voü;  eaOXa  tu>  ßiw  060.  Ego  bonis  literis

1  Joh.  Alex.  Brassicanus,  später  in  Wien,  nach  diesem  Briefe  offenbar  und
nicht  wahrscheinlich  (wie  Kliipfel  A.  D.  B.  setzt)  der  Sohn  Joh.  Brassicanus ­
  (cf.  Aschbach,  Gesch.  der  Wr.  Univ.  II,  S.  277),  berichtet  über
den  Tod  des  Vaters  noch  genauer,  als  dies  Bebel  getlian.  Wir  erfahren
daraus,  dass  er  in  Wildbad  in  Wiirtemberg  gestorben,  und  zwar  im  Beisein ­
  seines  Sohnes.
2  Erasmi  Adagia  p.  83.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.