Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

imprimere.  Nos  aequuin  duximus  te  totis  nostris  uiribus  adiutare
  moremque  tibi  et  Peutingero  et  Rhenano  (quibus  singularis
  amicitiae  ninculo  colligaraur)  gerere  atque  in  tarn  pio  et
literariae  reipublicae  utili  opere  obsequi.  Maxime  etiam  quod
Erasmo  Roterodamn  Germanorum  omnium  elegantissimo,  qni
non  paruam  operam  huic  editioni  impendit  placere  uoluimus.
Sed  quo  facilius  et  minori  impensa  hoc  consequeremur  usi  sumus
humanissimorum  uirorum  opera  Stephani  Rosini  Augustensis
ac  Jacobi  Questenbergii,  qui  Reuerendissimum  Cardinalem
Adrianum  literarum  literatornmque  studiosissimum  nt  apud
Pontificem  pro  te  uerba  faceret  exorarunt.  Is  pellectis  Rhenani
nostri  lepidissimis  literis  quas  ea  de  re  ad  me  dederat:  nobis
obsequens  ab  Pontifice  quod  petiuimus  impetrauit.  Impetratum
igitur  et  expeditum  apostolicum  Breue  (quod  uocant)  in  praesentia
  cum  hisce  ad  te  mittimus.  Impensam  autem  fecimus
sex  ducatorum,  quos  ab  Welseris  Augustensibus  acceptos  eisdem
  curabis  restituere.  Eam  liac  in  re  uel  minimam  puta  sed
nostro  labori,  nostrae  industriae  tribuas,  quod  minus  aliis  soluimus.
  Nemo  enim  mihi  crede  tarn  paruo  impetrasset.  Quod  et
Romani  librarii  contestantur,  qui  etiam  a  nobis  consulti  circiter
  triginta  aureos  nos  exposituros  asserebant.  Es  igitur  nobis
qui  tarn  obsequenter  et  tuis  et  amicorum  precibus  seu  potius
admonitionibus  paruimus  nonnihil  nunc  deuinctus,  ut  beneficium
hoc  in  te  collocatum,  dum  occasio  dabitur,  mutuiter  recompenses.
Bene  ualeas  Frobeni  carissime  deque  re  literaria  undiquaque
meritissime.  Ut  ego  te  meis  ita  me  tuis  uelim  adscribas.  Ex
urbe  XXX.  Augusti.  Anno  y.pt  MDXVI.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  88.

Tübingen.  XXXIX.  11.  November  1517.
Ioannes  Alexander  Brassicanus  Michaeli  Hummelbergio
suo  Salutem  D.  PI.

Noui  ego  Michael  undecunque  doctissime  tuam  in  patrem
meum  amicissimam  familiaritatem.  Noui  Ioannis  Brassicani  in
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.