Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

270

Horawitz.

nonnunquam  cum  per  otium  licet,  opitulari,  qui  te  plurima
salute  impertit,  plurimum  orans,  ne  pristinae  inter  uos  necessitudinis
  obliuiscaris.  Quod  superest  amicissime  Michael  persuadeas
  tibi  maximopere  uelim  uix  alium  esse,  quocum  mihi  sit
arctior  amicitia.  Nam  etiam  si  te  facie  non  uiderim,  nescio
tarnen,  quo  pacto  occultum  quippiam  me  urat,  sollicitet  horteturque
  ne  desistam  unquam  summo  amore  te  amplecti,  meaque
omnia,  quantumuis  magna,  quantumuis  pusilla  tibi  uel  uni  omnium
  maximo  amieo  dedicare.  Vale  felicissime.  Quid  Romae,
quid  Capnionis  aemuli,  quid  de  literis  praecipue  de  Cornelio
Tacito,  ad  nos  scribas,  uehementer  oro.  Deinde  ad  nos  quando
sis  rediturus.  Nihil  est  apud  nos,  quod  arbitrer  Romae  non
esse  diuulgatum.  Commendo  tibi  unice  Ioannem  hunc  Uuolphium
  hominem  doctum  industrium  atque  amantissimum  mei.
Cui  si  qua  in  re  obsequi  poteris,  fac  quaeso  eo  accuratius,  quo
intelligat  apud  te  uirura  doctum  modestissimumque  preces
nostras  nonnihil  potuisse.  Est  quidam  Romae  Petreius  Aperbacchius,
  quem  uicibus  mille  salutat  communis  amicus  noster
Schurerius.  Iterum  uale  amicorum  optime.  Argentorati  MDXV.
XII.  Kls.  lan.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  82.

Paris.  XXXVII.  6.  Juni  1516.
Iodocus  Badius  Ascensius  Michaeli  Hummelbergio  Rauensburgensi
  suo  salutem.
Quamquam  Michael  suauissime  noui  quod  scribam  occurrit
nihil,  tarnen  quia  amor  desideriumque  tui  tuique  similium  mihi
(ut  ille  inquit)  crescit  in  horas  nec  est  mihi  cura  mederi,  non
potui  nihil  scribere  praesertim  quod  dum  hoc  facio  uideor  mihi
tecum  fabulari  et  imaginaria  uoluptate  quam  Epicuraei  non
minimam  censuerunt,  interea  frui.  Accesserunt  ad  hoc  honeste
religiosissimi  hominis,  qui  has  perferet  preces,  qui  in  rem  suam
conducturum  putauit,  si  te  rogarem  ut  a  praeside  professionis,
apud  quem  plurimum  potes  reuertendi  huc  commeatum  facultatemque
  impetrares.  Percupit  enim  coepta  studia  consummare
et  cum  Eulogio  redire  quod  sine  religionis  ac  pietatis  iactura
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.