Analecten zur Geschichte des Humanismus in Schwaben. (1512—1520.)
267
illorum barbariem, quem Romanae Curiae stilum uocant simul
ediscens, curabis ut sa.epius, ad me scribas et quam copiosissime,
recipies a me literas aequas. Mittes simul si quid
noui, quod facile portatm’, habes ex tua officiua, quod non
modo Germanis sed et Italis oblectamento sit, et si uidetur
quam primum in nominis tui celebritatem et laudem Romano
prelo excudendum demandabo, ut et Romani Sueuis alioqui
duro sub sidere natis et ingenia et literas non deesse cognoscant.
Poemata in Aram Coritianam a multis nostri aeui
poetis hic conscripta, ut edita fuerint curabo, ut et tu habeas.
Sunt satis multa et latina et graeca. Ea propediem in lucem
emittet Coritius studiosorum et doctorum alter Maecenas. 1 Ut
ualeas, quid agas scire mirum in modum cupio. Spero, simul
sublatas esse simultates inter poetam et philosophum. 2 Bene
ualeas et me mutuum ama. Romae V. Kls. Martias MDXV.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 68 b.
Rom. XXXIV. März (?) 1515.
Michael Hummelbergius Rauensburgensis Ioanni Sapido 3
Selestatensi Salutem.
Si belle uales est mihi gaudio, nam ualetudo tua etiam
mihi curae est, tum ob amorem tuum in humaniores literas,
quarum studiosos omnes aequaliter amo, tum ob iucundissimam
antiquae familiaritatis et conuersationis nostrae memoriam, 4
quam meae literae ad Beatum nostrum Rhenanum omnis liberalis
eruditionis cultissimum assertorem pleraeque omnes profitentur.
Ulis equidem Beatum semper monui, ut meo te nomine
salutaret, ne unquam tuam amicitiam me nihili facere et te
1 Ueber den Mäcenas der deutschen Colonie in Rom, Johann Göritz, von
den Akademikern nach Vergil ,Coritius senex 1 genannt (er war auch der
Veranlasser des ersten römischen Musenalmanachs, der ,Coryciana‘),
cf. Gregorovius , Gesch. der Stadt Rom im Mittelalter VIII, 324 f., 595.
2 Es ist der Streit zwischen Bebel und Simler gemeint.
3 Joh. Sapidus, der bekannte Schlettstädter Schulmann; cf. liöhrich,
Mittheilungen aus der Geschichte des Elsasses. Strassburg 1855. Bericht
des F. Platter.
4 Sie trafen sich wohl in Paris; cf. meinen B. Rhenanus 14.