Horawitz.
266
septentrionem uisus est. Loo uere leo est conficiendis feris
occupatissimus. Nescio, si Leoni laudi dari possit, quod aquilae
semper uitio datur. At coronam non carpserim. Vale Romae
V. Kls. Februarias. MDXV.
A\is dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 67.
Rom. XXXIII. 25. Februar 1515.
Michael Hummelbergius Rauensburgensis Henrieo Bebelio
Poetae Suo Salutem.
Nisi te omnium humanissimum certo scirem carissime
ßebeli, vererer iam ne mihi succenseres, quod postquam a
Germania nostra reeessi mearum literarum nihil habueris, quas
olim et frequentes et eopiosas solebas accipere. Quumque
praeter morem meum tarn diuturno silentio utar, neseio quid
mali de me iure suspicari posses, segnitiem inquam, tui obliuionem
et amicitiae nostrae contemptum. Atqui uerus erga me
amor tuus, quem arctissimum et constantissimum semper arbitratus
sum, nihil tale intra tuum pectusculum uolutari sinit.
Habes opinor rationem longissimi itineris et penuriae tabellariorum.
Non enim facilis inuentu est, qui Tubingam proficiscatur.
Etsi ad alia Germaniae loca satis frequentes sint
tabellarii, non tarnen secure bis ipsis literae demandantur,
quum plerumque perire soleant, quae per multas et uarias
manus transmittendae et reddendae sunt. Meas uero perire
aut alium quam cui mitto indipisci lectorem nolo, maloque
non exarare omnino quam eas in alienas manus incidere, ubi
non in amicitiae pignus eedro sed in foedum usum saturorum
officinae dicantur. Tu si eam ipsam aliamne tui aeque diuturni
silentii causam adduxeris, facile admittam eoque facilius,
quod ubi hactenus egerim gentium (ni fallor) ignoraueris, nondum
a me unquam certior factus, quae iustissima taciturnitatis
tuae erga me excusatio erit. Ceterum 1 quum iam me Romae
esse scias, ubi (ut obiter dicam) non ex animi sententia ualeo
neque politioribus literis ullam operam nauo, sed parentis
instituto, cui necesse est obsequi, causarum patronis adhaereo
1 ,caeterum‘ Hs.