264
Ü o r a w 11 z.
homine utx-iusque linguae doctissimo et mei (ut uere iudico)
studiosissimo pereleganter et iucunde prorsus conscriptae sunt.
Legi eas iterum atque iterum, nec iugi lectione animum saturari
potui et nolim uelim saepius repetere cogor, adeo me
nescio qua interna laetitia adficiunt, ut magis nihil. Nescio
quid suauius, iucundiüs et gratius, quam ab ignotis eisdemque
eruditissimis uiris salutari et diligi. Virtus reuera est, per quam
ad mutuum amorem allicimur et impellimur. At non mea (ut
uerum fatear) sed tua potius, qui apud Viennam Au striae agens
ad nescio quam me commendationem tantam de me uirtutis et
eruditionis opinionem illico cepisti, ut plurimi feceris, si me
tuo rogatu Ioachimus 1 salutaret, tuasque ad me literas amoris
erga me tui testes polliceretur, quod cum utriusque amantissimus
non minus diligenter, quam libenter fecerit, ego ne
despectitius et ingratus uiderer, tibi uicissim ut aequum erat
salutem precatus sum et ita quidem, ut antiquam illam aduersum
te beneuolentiam in amicitiam sanctam et utrique nostrum gratissimam
dextro hercule et feliciter (arbitror) transtulerim. Quam
inde carissime Nicolae non unico solum uerbo, sed pluribus et
integra epistola studuisti uincire simulque primas in lioc amieitiae
munere occupare, nimirum ut me humanitate uinceres,
qui felicibus auspiciis et coelitus (ut auguror) uictoriosum hoc
nomen sacra in unda Christo renatus indeptus es, et a futuris
uictoriis tuis Nicolaus adpcllatus. Pulchrum certe hoc uictoriae
genus, alios non modo eruditione multiiuga et ingenuis et probatissimis
moribus, a quibus summe laudaris, sed etiam humanitate
et beneuolentia in Musarum cultores omnes integerrima
superare atque deuincere. Quo et si me iam deuiceris, tarnen
herbam olim reddes 2 et me uictorem agnosces, quum superuni
munere saluus paternos in lares üq siq p.ax«pwv vYjcouc reuersus
et pristinae tranquillitati otioque illi literario omnium iucundissimo
restitutus fuerim. Nuncnunc enim frigidis quibusdam negotiis
occupatus et detentus, quibus omne teinpus contero, neque
mihi, neque tibi satis facere queo, tametsi maxime uelim.
Proinde gratus mihi animus tuus, grata amicitia tua, cum ob
studiorum similitudinem, tum ob morurn (ut scribis) concor-1
Joachimus Egellius, die Hs. ,Ioacimus‘.
2 Erasmi Adagia 316.