Analecten zur Geschichte des Humanismus in Schwaben. (1512—1520.)
263
Bologna. XXX. 14. October 1513.
Nieolaus G-erbellius Michaeli Hummelbergio Rauensburgensi
Salutem in Christo Iesu eruciflxo.
Ioachimus Egellius 1 homo ingenii peramoeni pariter et
mirum in modum festiuus literas mihi ostendit, qnas superioribus
mensibus ad eum scripseras, in quibus humanissime mi
Michael mentionem mei plus quam honorificäm fecisti, pro qua
tua illa non noua sed admirabili beneuolentia, non tarn in me,
quam studiosos omnes, non possum tibi non multum gratificari,
utpote qui uel ob eam causam dignus sis et amari et coli plurimum
ab uniuersis qui Musis morem gerere studuerunt. E quorum
numero unus ego sum, qui etiam ante aliquot annos te
semper dilexerim ob studiorum nescio cuius modi conformitatem,
praeterea et morum (ut audio) miram quandam concordiam.
Nihil ambigo prorsus, quin haec satis solida sint fundamenta
non futurae, sed iam pridem coeptae amicitiae. Quare nunc tuum
erit cum potes et animum tuum mihi apperire, nihil enim morabor,
quin posthac cum paulo quietiorem statum adeptus fuero,
frequentius te literis nostris qualibuscunque salutare eurem. Cum
maiori cura non angar, quam amicis obsequi, iam uero ueniam
mihi praestabis ernditissime mi Michael. Cum enim Bononiae
accepissem insignia in iure pontificio, non credis quantum accelerauerim
reditum in patriam, ueritus ne ingruentibus nunc
imbribus tempestatibusque obruerer. Tempus erit cum de literis
ceterisque rebus scripturus sim paulo copiosius. Uale iam felicissime.
Bononiae Anno MDXIIII. Die XIIII. Octobris.
Aus dem Cod. lat. Mouac. 4007, fol. 63.
Rom. XXXI. 18. November 1514.
Michael Hummelbergius Rauensburgensis Nicolao Gerbellio
S. Salutem.
Literae tuae Nicolae carissime pridie idus 2 Octobris ex
Bononia ad me datae mihi admodum gratae fuerunt, quia ab
1 Joachim Egellius, ein Freund Hummelberger’s.
2 ,eidus‘, die H*
18*