nrbc Augusta eiecisse, mirabitur uir bonus fallax femineum ingenium,
quod tot celebres uiros decepit, praesertim Franciscum
Picum Mirandulanum qui suarum praenotionum libro tertio capite
quarto eiusdem feminae meminit. Iterum uale.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 57.
Tübingen. XXIX. 19. April 1514.
Henrieus Bebelius Iustingensis Poeta Michaeli Hummelbergio.
Nisi negotia certa me mmc a proposito distraherent, ego tibi
fratrique tuo longissimo sermone luctum meum insinuarem, seddifferam
in aliud tempus, sed heu mortem ineuitabilem. Scribis ut
saluus sit tuo nomine Brassicanus. Saluus est, ut spero, migrauit
enim ad patres ut uidebis in epitaphio. Attulit autem mihi is annus
maximum luctum ex morte Brassicani, 1 qui si tantum Musis,
non etiam rei domesticae operam dedisset non fuisset alius ingenio
et eruditione par. Et quum illum uix eluxissem, ecce
moritur mihi Leonbardus Clemens homo musicus et alter ego, 2
cum quo ad multos annos ego hospitatus liberalissime potui
par amicorum antiquitatis referre, cuius mors est mihi plus
quam dici potest acerba, sed legibus diuinis refragari non possumus.
Vale! Ex Tubinga tredecimo kls. Maias. Anno Domini
MDXIIII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 58.
1 Nacli dieser Mitteilung würden wir endlich in die Lage kommen, das
Todesjahr des älteren Brassicanus, das weder Klüpfel (in der Allg. deutschen
Biographie 260) noch Böeking (Hutteni Opera Suppl. II. 318), der ihn circa
um 1520 sterben lässt, kennen. Dagegen spricht auch nicht die Datirung
der 1515 erschienenen 2. Auflage der Grainmaticae institutiones, auf deren
Titel ja als Herausgeber (mit empfehlenden Verseil) der Sohn des Joh.
Alexander erscheint. Alle Zweifel aber schwinden durch den Brief Nr. XL.
2 Es ist doch der Musiker Bernhard (sollte nicht der Abschreiber statt
Bcrnhardus Leonhardus verschrieben haben?) von Ulm, ein Priester, der
Bebel bei seinen Legenden von der hl. Anna und des hl. Hieronymus
die musikalische Composition besorgte, cf. L. Heyd Melanchthon und
Tübingen. Tübingen Eues 1839. S. 27, n. 3.