Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

260

H  o  r  a  w  i  t  z.

suis  admiscet  v.ol[j£  w?  ’Atzc'/jm'/o.  csßsTat.  Eoque  ne  te  quam  par
est  diutius  moi’er,  quae  ad  lianc  rem  sunt  excusso  ueterno
quamprimum  ad  me  mittes,  ut  me  magis  in  dies  proferam,
quod  non  tarn  gloriae  meae,  quam  tuae  accedet.  Quid  uelim
intelligis,  docuerunt  te  priores  literae  quare  uerbum  non  addam.
  Atqui  si  tuas  ob  curas  asiaticas  literas  habere  non  potuero
  Laconismon  non  respuam,  immo  tu  sola  linea  mihi  satisfacies
  quam  perinde  ad  iustum  uolumen  exosculabor.  Tu  fae
ut  lubet,  memineris  tarnen  mei  in  te  amoris,  quid  is  a  te  impensius
  postulet  saepius  recorderis.  Meo  nomine  graecanicos
tuos  milites  saluere  iubeas,  amo  omnes  quiqui  graecas  Musas
amant.  Domino  Cypriano  die  salutem.  Vale!  Rauenspurgi  VII.
Kal.  Aprilis  MDX1III.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  56  f.
Ravenspurg.  XXVII.  26.  März  1514.
Michael  Hummelbergius  Rauenspurgensis  Jacobo  Fabro
Stapulensi  suo  Salutem.
Iodocus  Badius  compater  tuus  uir  mei  amantissimus  tuo
Fortunatique  nostri  nomine  me  ualere  ac  saluere  iussit,  licet
semper  optarim  tuas  literas,  quo  autograplium  tui  in  me  amoris
monumentum  haberem  quod  saepiuscule  sub  oculos  reuocaturus
frequentissime  pro  mea  in  te  obseruantia  exoscularer  summaque
cum  uoluptate  lectitarem.  Sed  quia  morbis  nescio  quibus  fractus,
uotis  meis  satisfacere  hactenus  nequiuisti,  oro  te  atque  obsecro,
ut  pristinae  incolumitati  restitutus  tuis  suauissimis  literis  me  non
dedigneris  inuisere,  quibus  oblecter  et  me  tibi  adhuc  curae  esse
intelligam.  Quae  prioribus  literis  de  Sophica  ad  te  perscripsi,  tibi
non  iniucunda  fuisse  audio  et  laetitia  adficior.  Spero  Maliometicae
perfidiae  extremum  imminere  exitium,  quod  Lusitana  classis,
pacata  iam  omni  India  et  aurea  Chersoneso,  Presbytei'i  Joannis 1
uiribus  iuncta  infideles  ad  Arabicum  sinum  rubrumque  mare
armis  infestat.  Quodque  Baiazetbi  diram  in  Zelymum  filium  qm

1  lieber  den  Priester  Johannes  cf.  Raumer  Gesell,  d.  Hohenstaufen  I-295.
  321  n.  s.  w.,  vor  Allem  aber  Za  nicke,  der  Priester  Johannes,
Hirzel  1876.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.