258
Horawitz.
Paris. XXIV. 10. Öctober 1513.
Iodocus Badius Ascensius Michaeli Hummelbergio suo
Salutem.
Gratae nobis fuerunt et sunt literae tuae quas ad Kal.
Augusti ad nos dedisti, mihi quidem propter certissimam significationem
perpetui tui in nos et in literas ipsas amoris, Fabro
etiam iucunde propter ea, quae de Sophita scripsisti. Minus
tarnen nostrae fuerunt incundae propter tristissimum de Erasmo
nostro nuntium, melius autem adhuc speramus de eo. Nam certo
scimus, qui ad nos usque increbuit de obitu eins ante kls.
Iunii fuisse uanum et mendacem, cum post illas ab eo epistolam
luculentam ab eo scriptam acceperimus. Faber et Fortunatus
iubent te ualere et saluere. Scripsisset Faber sed valetudinarius
est iussitque partes suas utcunque obirem. Habemus plusculos
dialogos Luciani recentius ab Erasmo translatos quos
propediem impressuri sumus, 1 et Franciscum Barbatum de re
uxoria leges connubiales alterius, Lucubratiuneulas non poenitendas
Geruasii Chuaeni discipuli Erasmi nostri cum quibusdam
Erasmicis, Sallustium ab Aleandro et Aemilio accuratissime
post Aldum ad exemplar uetustissimum recognitum. 2 Imprimimus
Liuium cum decem exemplaribus collatum et mille
asteriscis elucidatum. Sunt et alia nuper emissa quorum to participem
fecero, si tabellarium habuero. Yale! E Chalcographia
nostra VI. Idus Octobris MDXIII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 48 b.
Paris. XXV. 11. October 1513.
Hieronymus Aleander Mottensis Michaeli Hummelbergio S.
Salutem.
IIoc tantum scribo me non posse tuis epistolis et elegantissimis
et amoris in me plenis pro dignitate et uoto tuo respondere;
in causa est, nescio quod nunc impressoribus trado
1 Es ist die Ausgabe von 1514 gemeint, für die man damals Vorbereitungen
traf.
2 Die Aldina erschien 1509, in demselben Jahre auch eine Editio Ascensiana,
während die Editio princ. Ven. 1470 erschien.