Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichto  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)  257

cicatrice  obductum  refricare  perrexerit,  habes  et  tu  tela  peracuta,
quibus  eum  repellas,  habes  et  emplastra,  quibus  uulneri  mederi
  possis,  tu  tibi  Chiron  doctusque  Machaon.  Graudeo  te  cum
Peutingero  magnae  aestimationis  uiro,  contulisse  in  patriae  laudem
  elucubrata.  Velim  hoc  uobis  esset  frequens  et  consuetudinarium,
  fieret  enim  sic,  ut  neuter  ab  altero  sententia  diseederet,
  quod  inprimis  necessum  foret  multuin,  namque  priscorum
fidei  apud  posteros  derogat  si  coaetanei  et  conterranei  propriis
eisdemque  in  rebus  uaria  et  dissentanea  tradiderint.  Tametsi  literariis
  praeliis  Diatribam  (is  locus  est,  in  quo  homines  addiscunt
uel  tempus,  in  quo  circa  aliquid  uersamur  uel  collocutio  et  disputatio
  physica  1  Suida  auctore)  aliquando  renunciemus,  saepius
tarnen  fit  nolimus  uelimus  ut  uel  inuiti  cogamur  ad  arma,  quibus ­
  cominus  präeliantem  prosternamus,  quod  commodum  utrique
nostrum  usu  uenisse  uideo,  tibi  cum  hoste,  mihi  cum  amico  et
hoc  felicius.  Quas  autem  copias  coegerim,  quae  auxilia  iunxerim,
  si  placet  in  praesentia  uidebis,  priusquam  in  monachum
fictitium  liostem,  alioqui  amicum  irrumpant.  Literae  tibi  monachoque
  apertae  sunt,  aliis  occlusae.  Vale!  Rauenspurgi  Nonis
Octobris  (?  wol  1513).
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  43.

Ravensburg’.  XXIII.  7.  October  1513.
Michael  Hummelbergius  Ioanni  Brassieano  Salutem.
Oblectarunt  me  literae  tuae  fauentibus  Musis  eleganter
conscriptae  et  ueluti  dimidiata  contracti  hospitii  tessera,  apud
nie  repositae,  quas  tanto  diligentius  cedro  creditas  obseruabo,
quanto  familiarius  me  in  tui  amorem  illiciunt.  Proindo  saepius
eas  ipsas  sub  oculos  reuocabo,  ut  tui  memoria  apud  me  semper
uirescat,  et  eorum  detestetur  ignauiam,  qui  humaniorum  literaruin
  studioso  Uatiniano 2  prosequuntur  odio.  Tu  me  tibi
mancipatissimum  existimato.  Vale  faustiler  et  me  mutuum  diligito.
  Cursim  Rauenspurgi.  Nonis  Octobris  MDX1II.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  49  b.
1  ,Suda‘,  die  Hs.
2  Von  P.  Vatinius  entlehnt,  gegen  welche  Cicero  die  bekannte  heftige  Invoctive
  hielt,  cf.  Teuftet  B.  L.  G.  305.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.