256
Horawitz.
conficta comperiö et falso diuulgata. In tantum autem ea sinistra
fama apud Rauricos increbuerat, ut literis mandata sit
a Beato Rhenano homine sane docto et probo, iam olim apud
Parisios sub iisdem literarum ducibus commilitone meo in epistola,
quam Paulo Cortesio nuperrime Augustae Rauricorum
nitidissimis characteribus excuso praefixit. 1 Latuit me quae
tibi cum Ansheimo est simultas, alioqui profecto long'e aliter
instituissem, etiam me te minus amare non existimes, si uel
confestim amicitiae personam non detraxerim. Donariis et mutua
amicitia de me bene meritus est, non igitur decet me esse ingratum,
uerum accepta beneficia diuiter repensare et nisi prius
ipse amicitiae nodum dissoluat, ego nunquam ausim, nisi Vertumno
(ut aiunt) inconstantior et Proteo instabilior fuerim.
Quod tuae apologiae mei epistolii particulam inseruisti, (ut
uerum fatear) non usque quaque placet; nam ex genuina quadam
animi dexteritate omnibus semper placere uelim, amare
omnes et uicissatim amari atque nullius dignari odio, quod
tarnen tu facile mihi excitare uideris. Sed quum mei honestandi
potius quam alia quacunque causa feceris, susque deque feram
oportet. Semel emissum uolat irreuocabile uerbum. 2 Sed quum
ingenio cedere uelit nemo, tu nisi acriori perfusus aceto 3 non
adeo facile a praestantioribus studiis ad pueriles istas decertationes
desilies. Hoc enim nil aliud est, quam ab equiis ut dicitur
ad asinos desaltare 4 et honestiora studia negotis indignis
deturbare, quod quam indecorum sit uiro apud omnes laudatissinro,
non ignoras. Bene prudenterque Coccinius 5 tuus consuluit,
utinam Consilium eius secutus te uirum magnanimum praestitisses,
hoc est eorum iinmemorem, quae aliquando longo gradu
pone reliqueris et clarioribus studiis mancipatus tanquam protrita
despexeris. Utcunque tarnen factum infectum fieri nequit.
Si aduersarius animo recepto in te arma resumpserit, uulnusque
1 Diese Ausgabe des Paolo Cortese (geb. 1465 in Rom, f 1510, schrieb
u. A. eine Abhandlung de hominibus doctis) ist mir nicht zu Gesichte
gekommen.
2 Horaz Ep. I. 18, 71.
3 Horaz Sat. I. 7, 32.
4 Erasmi Adagia 238.
5 Coccinius (Michael), geb. 1482, Historiker, Schüler Bebel’s, cf. meinen
Aufsatz in der Allg. deutschen Biographie IV. 378.