$&•* -3JE *W.
Analecten zur Geschichte des Humanismus in Schwaben. (1512—1520.) 255
assessorum animos mouere tentabat, quibus cum literis nihil
unquam fuit commune, cumque respondendo plura refellissem,
tandem decernitur, ut exemplum de Rauricis expungerem et
gymnasium nostrum breui epistolio erga gentes exteras commendarern,
quod quidem feci, etsi id admodum paree et in
morem laconicum laudauerim. Iniuncto tandem mihi iuramento
ne quidquid scripserim in gynmasii nostri dedecus et coiitumeliam
patrauerim, hoc ut sancte praestare potui, praestiti. Sic
lis nostra omnis de uillo caprino dirempta est, nec secus quam
recensui res acta est. At Fama humi serpens primo tenuis quidem,
uerum in sublime euolitans uires acquirit eundo, mensuraque
fieri crescit et auditis aliquid nouus adiicit auctor. 1 Quicunque
ergo maius quiddam quam calamo perstrinxerim de me
aut fingit aut obtrectat, nebulo est et falsitatis assertor. Qua
de re Hummelberge humanissime quantum leuamenti et gaudii
ex iucundissimis literis tuis conceperim, non est facile dictu,
quem rebus meis, quas turbulentas esse putaueras plurimum
misertum fuisse intellexi; ob id me tibi obsequentissimum quibuscunque
in rebus tuis obeundis semper futurum polliceor.
Habes itaque uberem ridendi materiam et copiam; risisset enim,
quem natura finxisset agelaston. Ex museo meo Tubingio tibi
et Musis scribo, a barbaris enim nostris nil tutum est. Vale
literarum bonarum et honestarum assertor strenuissime.
Aus dem Cod. lat. Monae. 4007, fol. 49.
Ravensburg. XXII. 7. October 1513.
Michael Hummelbergius Rauonspurgensis Henrico Bebelio
poetae suo Salutem.
Quod in graecis sententiis restituendis rem tibi gratam
fecerim est, quod maxime gaudeam. Si quid aliud est impera,
eurabo, tibi morem geram, modo non sit onus impar uiribus
neque etiam res leuiuscula, ob quam praeter decorem meum
ui concertationem deueniam et simul uulgi fabula fiam. De
Erasmi nostratis 2 immatura morte, quae inaudieram iam
1 Vergl. Verg. A. IV, 175. Ovid. Met. XII, 39.
2 Diese Aeusserung ist wieder ein Beweis, wie allgemein Erasmus damals
schon als Deutscher aufgefasst ward.