254
Horawitz.
nostri dissolutos et eneruatos Galli 1 uersiculos in utroque
contubernio ueluti sancto Numae instituto interpretandos
sanxissent et omnem cuiuis de quibuscunque rebus scribendi
facultatem ademissent, quod ubi cum apud Uracenses 2 literas
aperivem intellexeram atque animaduerteram complures
contractius habitare, ne se noxiis barbararum belluarum quarundam
morsibus exponerent, coepi grainmaticas institutiones, 3
quae circumferuntur passim liberiore stilo contexere; postquam
uero Tubingam fauore principis nostri concesseram, coepit gens
illa Scoto indulgentissima tumultuari et multis me iniuriis in
cessere, afficere et permolere; tandem ego tantarum molestiarum
impatiens et ne ueterem ferendo iniuriam nouam inuitarem,
constitui ignaua quorundam capitula dignis scomatibus
retundere. Sed quid tandem ? quod in duos uel tres commiseram,
quo me hoc uulgus de ponte deiiceret, in gymnasium
ipsum commisisse accusant uociferantur exclamant gymnasiarchae,
diem mihi dicunt, et coram ducales sapientes conueniunt,
querulantur gymnasii commodum et profectum ob meas
institutiones in apricum editas, plurimum decrescere, quia
gymnasiarchas praeter tendiculas et spineta Galli nil sapere
scripserim, unde multo pauciores haberent auditores; quod primaria
epistola comprobare nitebantur, tum etiam multis exemplis
et praesertim eo quod scripseram Basilienses defectionis
poenituisse, in quo sane anguis latebat in herba; nosti enim
principem nostrum foedus cum Heluetiis percussisse, quasi
homo seditiosus grauius condemnandus essem. Audisses hic
quanta periphrasi, quam ampullosis et saepe repetitis uerbis
id euomuisset ille uernaculus orator, suspicabatur eniip iam
repente affuturos Rauricos ac principatum nostrum omnibus
uiribus et magna uiolentia sublaturos, ut olim Romanos formidabant
Iudaei, quo sane exemplo millesime resumpto eorum
1 Unter Gallus ist Alexander de Villa Dei aus Villedieu zu verstehen, der
1199 oder 1209 eine lat. Grammatik (Doctrinale) in Hexametern verfasste.
cf. Car. Thierot De Alexandri de Villa die Doctrinali. Paris 1850,
und Bücking Hutteni Opera. Suppl. II. 297.
2 Urach in Würtemberg.
3 Brassieanus der Schüler Bebel’s Hess seine auf die Verdrängung des
Doctrinale abzielenden Institutiones grammaticae zu Strassburg hei
Joh. Priiss 1508 erscheinen, sie wurde aber noch oft gedruckt.