Anulecten zur Geschichte des Humanismus in Schwaben. (1512—1520.) 253
scribendi tibi copiose, nescio tarnen, qua secordia distuli usque
ad ultimam lioram, qua nuntius erat abiturus. Proinde parce
secordiae qui uigilasti diligentissime in rebus meis, sed persuade
tibi me totum esse tuum, qui proximis libellis qui multi
sunt tui fratrisque germani honeste memor ero. Georgius
Simler 1 est in me inuectus cui respondi in Apologia missa
uobis. Quod autem epistolam tuam apologiae meae inserui, noli
aegre ferre tui enim bonestandi, non in concertationem deducendi
causa feci. Fui cum Peutingero Augustae humanissime
acceptus, et cum fuisset nobis disputatio de uariis controuersiis,
ego scripsi ad eum meam opinionem Ileluetios esse Suiceros
non Elsaticos, Rhenum esse terminum Galliae et Germaniae
quoad situm, quod et Argentinenses nunquam fuerint
sub potestate Francigenarum, quod eo libentius feci, quia uariae
sunt recentiorum sententiae de hac re, 2 item quare Silberberg
Argentuaria uel Argentoratum nunc dicatur Strasburg. Vale,
Tubingae XXII, die Septembris Anno MDXIII.
Aus dem €od. lat. Monae. 4007, fol. 43.
Tübingen. XXI. Ootober 1513.
I. Brassieanus Michaeli Hummolbergio Salutem.
Comperi uir saeculi nostri decus in literis tuis suauissimis,
quas ad Bebelium nostrum latine et graece pridie scripseras,
te non parum de statu rerum mearum quocunque uersum sitae
essent sollicitari, angi et nimia auiditate eorum audiendi, quae
fama iam dudum ad te pertulisset, Brassicanum scilicet ad eoncinendae
palinodiae scopulum impactum esse, id cum te scire
desideres, compendio accipias quandoquidem sic mihi stringit
et arcet digitos uis colica, famam eam non prorsus ementitam
et euanidam esse, sed quo effusiorem risum captes uir humanissime
quaeso audias: cum ante annos septem gymnasiarchae (!)
1 lieber die Streitigkeiten mit Georg Simler. cf. Nr. VIII. und XX.
2 Heber diese beliebte Streitfrage schrieben z. B. Wimpfeling Germania, in
den Rer. Germ. LL., Peutinger in den Sermones conuiuales, Irenicus Exegesis
Germaniae n. s. w.