248
H or awi tz.
omnia (ut sacrorum bibliorum uerbis utar) fortiter et suauiter
disponentem sapientiam, non secus ae mulier ex uiro conceptain
prolem. Est namque in analogia intellectus sapientis
uiro persimilis, mulieri uero memoria et utriusque proli,
sapientia cultae memoriae praecipuum specimen et decus.
Vale mi Anshelmae suauissime et me, quod faeis, semper ama.
Cursim Rauenspurgi Sueuorum. Pridio Kls. Iulias MDXIII.
Anno Romani Imperii Caes. MAXIMILIAN! P. F. AVG. IMP.
MAX. GERM. POT. P P XXVII.
Aus dem Cod. lat. Monac. 4007, fol. 38 f.
Kaveusburg. XV. 1. August 1513.
Michael Hummelbergius R. Hieronymo Aleandro Mottensi
Germano suo Salutem.
Eam mutui amoris nostri constantiam existimo Hieronyme
praeceptor carissime, quam nee longissima locorum intereapedo
nec frequens literarum interceptio labefactet. Unde a
nobis alienissima ab uiris inhumanis celebrata paroemia: amici
qui procul absunt amici non sunt. Tametsi uel Hesiodus
quando dixit xsvSs p-aXiaia y.aXsiv sa-uiq csO’ eiTÜOi vodst hanc ipsam
fuerit secutus ut, te assertore Athenaeus ait. Neque ex rariore
literarum missitatione nostri obliuionem unquam induci posse
censuerim, quandoquidem ea mutui amoris iecimus fundamenta,
quae nullo casu amoliri queant, quamquam uel literae nonnihil
oblectent, quas interim quo a te decessi, nonnisi binas accepi
licet frequentiores desiderarim, praesertim de adnotationibus
nostris, cuius adpendicem aut nondum calamo excidisse, aut
in Augusti spongiam incubuisse reor, quod tarnen nolim. Q.uas
ob res memoria uelim repetas, quod abeunti |j.vy)[j.6c7uvgv dederis,
quid promiseris suauissimo fratri tva w.~ct ce slVu nec tabellariorum
penuriam causeris, quae profecto nulla est, modo
accuratius disquisiueris. Congratulor rectoriae dignitati tuae,
scio te magistratum salubrem magis quam ambitiosum appetiuisse.
O quam me tum adfuisse uellem! Commendo tibi
nationem nostram. Uereor ne Scoti avOpuzot ©iXoivoxepoi quibus