Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichte  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)  247
Atticarum  noctium  commentationibus  aucteste. 1  Versus  Afranii
quibus  id  asserit  in  togata  (sunt  autem  togatae,  quac  de  rebus
Romanis  agunt  a  Toga  denominatae)  cui  Sellae  nomen  est,  ii
sunt:  VSVS,  me  genuit,  mater  peperit  MEMORIA,  20<I>IAN
me  uocant  Graii,  uos  SAPIENTIAM.  Perquam  accurate  igitur
et  examussatim  fouenda  colenda  et  exornanda  memoria,  quae
sapieDtiam  iustissimam  rerum  omnium  moderatricem  gignit.
Quodsi  eam  ipsam  Memoriam  teneriuscula  praetextata  in
aetate  adulescentes  ipsi  labore  studio  et  diligentia  elegantius
uenustarint,  fiet  me  hercule,  ut  in  senectute  ipsa  uitam  cum
honore  et  gloria  iucundissimam  agant,  sapientiaque  praeclari
sint  et  omnibus  admirandi.  Ex  eo  et  Bias  ille  Prieneus  e
septem  Graeciae  sapientibus  unus,  ubi  in  adulescentia  ad
memoriae  mentisque  cultum  disciplinam,  in  senectute  uero  ad
animi  solatium  sapientiam  comparandum  non  inconcinniter
praecipit:  Sxvjbm  ev  ;jAv  vsöxy;xi  suxaiji'av,  ev  os  y/jpa  ccm'av.  Nisi
autem  in  prima  sua  aetatula  et  uitae  primordiis  sapientiae
fundamenta  quaedam  iaciantur  (bonae  literae,  probati  mores
et  casta  uitae  instituta)  reuera  inanes  culmos  excutere  est  in
prouectioribus  annis  uelle  Catonem  agere  et  constituere  sapientiam, ­
  qua  in  uita  utilius  nihil,  praestantius  nihil  nihilque
necessarium  magis  putatur.  Nam  ut  non  inscite  xwv  äpt'cxwv
wpa/.xEwv  guexa-ftoyb?  Phocylides  inquit:  A-fpou?  y.al  nokiaq  'Loma
y.at  rrfl.  -/.oßspva 2  id  est:  ut  uerbum  uerbo  et  carmini  carmen
reddatur,  agros  atque  urbes  Sophia  nauemque  gubernat.  Sed
haec  de  Sapientia  summis  digitis  parumper  attigisse  forsan
non  absurdum  fuerit,  quum  ipsius  memoriae  (qua  de  hoc  in
libro  agitur)  ab  intellectu  grauis  fecunditas  quaedam  sit  atque
fructus  finisque.  Quascunque  enim  intellectus  (sapientem  dixerim)
  notiones  haurit  et  adquirit,  hasce  ipsi  memoriae  conseruandas
  committit. 3  Haec  autem  nullas  adquirens,  sed  per
intellectum  creditas  et  immissas  conseruans  omnes  et  per
iugem  contemplationem  interius  tanquam  conceptum  factum
fouens  atque  nutriens,  tandem  quoties  usu  uenit  in  ipsis  uitae
actionibus  in  lucem  edit,  felicissimum  rebus  humanis  partum,
1  Gellius  N.  A.  13,  8.
2  Pseudophoc.  v.  132.  ((aopb)))  11.
3  Darüber  steht  ,credit 1 .
17*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.