Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

244

Horawi  tz.

ceptor  carissime,  hasce  utcunque  rüdes  et  sine  Uenere  et
Minerua  literas  aequi  bonique  consulito,  quod  et  certe  facis,
modo  talis  ergo  me  sis,  qualis  semper  alias  fuisti  hoc  est
liberalissimus  et  amicissimus.  Atqui  talis  non  esses,  qui  in
amore  constantissimus  et  haberis  et  reuera  es,  illo  inprimis
quem  ad  eos  habes,  quos  non  omnino  mala  frugis  existimaueris
et  quos  aliquando  coram  familiari  admodum  conuersatione  ad
bonas  literas,  probatos  mores  et  religiosum  atque  pium  animum
formasti,  e  quorum  albo  uel  me  eximere  non  possum  neque
etiam  debeo,  quando  te  ueluti  scopum  quempiam  olim  praesens
et  iam  absens  semper  suspiciam  et  in  studiis  atque  moribus
imitari  saltem,  nam  aemulari  non  datur,  cupiam  utpote  ad
cuius  instituta,  praeceptiones  uirtutesque  omnem  actionem
uitae  institutionem  non  temere  dirigam.  Nolim  etenim  in
duriusculam  petram  aut  in  spinosum  agellum  cecidisse,  quod
in  me  cecidit  eruditionis  institutionisque  seinen,  sed  potius  in
agrum  et  illum  non  tristem  et  sterilem,  uerum  graui  Cerere
laetum  et  fertilem,  quem  in  dies  magis  et  magis  excolere
iuuat,  ut  Deo  optimo  maximo  uni  et  trino  optimam  atque
maximam  frugem  ferat  in  suauitatem  odoris,  frugem  autem
lianc  sacrosanctae  et  superbenedictae  liostiae  corporis  domini
nostri  JESU  CHRISTI  ueri  dei  ueri  hominis  sacriticium  uelim
intelligas,  quod  aliquando  oüy.  s.lq  [i.ay.pav  Deo  auxiliatore  in  omni
munditia  y.xi  Ttapösvfo]  utinam  digne  offeram  et  laudis  hostiam
sacrificabo.  Sed  iam  tandem  calamo  fauendum,  ne  quam  par
sit  diutius  te  teneam.  Salutat  te  parens  meus  liomo  diuino
numini  deuotus,  qui,  tametsi  senio  conficiatur,  eo  usque  tarnen
se  uicturum  sperat  Osoü  Oshovxoc,  quo  cum  ueris  lidelibus  m
sanguinarios  christi  hostes  et  ipse  felicia  arma  sumptürus  sit
et  secundario  benedictum  domini  sepulcrum  uisurus  utinam
bona  spe  non  destituatur.  R.  Fortunato  et  compatri  tuo
Badio  Ascensio  uiris  undecunque  eruditissimis  optimis  et  mei
studiosissimis  meo  nomine  die  salutem.  Et  tu  demum  philosophiae
  omnis  lumen  et  decus  perinsigne  in  gratia  et  pace
Iesu  filii  dei,  uiui  ueri  Messiah  saluus  sis  et  bene  ualeas.  Me
(ut  assoles)  mutuiter  ama.  Amabis  autem  si  in  T.  L.  mei  (si
ita  merui)  quodeunque  honeste  meminisse  non  grauaris  neque
grauaris,  quin  me  tuae  humanitati  semper  deditissimum  noueris,
quod  profeeto  non  ob  umbratam  quampiam  gloriolam  petisso,
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.