Analecten zur Geschichte des Humanismus in Schwaben. (1512—1520.) 243
funditus exstirpabis. Vinces et bello Tartariae Imperatorem
magnum, sed uelim in omni terra tua iustitiam ipsam exerceas,
quo deum auxiliatorem merearis habere. Ab occidente etiamnum
rex exsurget, qui potenti manu Barbariam ipsam Africamque
quassabit, cuius nomen ab hac litera latina F. exordietur,
hie Barbariam Africamque omnem potenter expugnabit. Quo
audito, carissime tili, et tu in Babyloniam et Alexandriam arma
moueto et sine ulla resistentia atque strage regiones illas tuae
potestati facile subdes. Hunc itaque regem tibi in uerum patrem
assigno, ipse namque ad rectam ueramque fidem, quae sancta
est te conuertet. Quamprimum autem conuersus fueris, fides
illa in toto terrarum orbe tum quam unquam antea maior
futura est. Et uos duo simul iuncti, sacrum illud domini 1
sepulcrum ex perfidorum manibus recipietis. Haec ille iilio
testamento reliquit. Ex quibus unum iam adimpletum fertur,
siquidem Tartariae Imperatorem cum iilio eins proelio deuicit
et utrumque neci tradidit, quorum recisa capita Turcae alterum
Sultano in tremorem et ignominiam transmisit. Aiunt item
hunc Juniorem Esmahelem (quem nostrates Sophy uocant)
XXI1II annorum esse uirum optimis moribus iustitiam inter
suos quam plurimum fouere et bonos ehristianorum ritus passim
obseruitare, sed nondum Christo per baptisma uiuere, uerum
Deum reriun omnium opificem et mane et vesperi hac oratiuncula
contiteri: Laus Deo, laus Deo omnipoteriti! arma habere
uexillum rubrum, cruce insignitum aurea, quam et in capitis
diademate gestare solet. Utinam atque utinam uiuificam Domini
nostri JESU CHKISTI crucem, qua salus nobis operata
est, a se agnitam, in corde puro, sincero et diuinae gratiae
lumine irradiato iugiter meditetur, liuic haereat, hanc in salutem
animarum ubique perferat, in hac glorictur, in qua sola
spes et eorona gloriae reposita est et quae aeternae uitae brabeum
2 largitur, quod aliquando consequi nobis liceat per
gratiam eius, qui Deus manens ob delicta nostra homo nasci
et in cruce insons pro omnibus sontibus mori uoluit. Cui laus
honor et gloria in saeculorum saecula. Amen. Ceterum prae-1
,domini“ ist erst später statt des gestrichenen ,Christi“ in den Text gesetzt.
2 Der Ausdruck ist dem Neuen Testamente entnommen; es ist die Latinisirung
von ßsaßeiov (praemium).