Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

242

Horawitz.

altero  reperitur.  Plerique  enim  omnes  (ut  Paulus  inquit)  amatores
  sui  sunt,  auari,  iactabundi,  superbi,  blasphemi,  sine
dilectione,  foedifragi,  calumniatores,  bonorum  osores,  proditores,
  proterui,  tumidi,  (ptXv^Sovot  [xäAAov  •))  iptXcÖeoi.  Eos  nimirum
(iuxta  Ciceronis  uerbum) 1  iustitiae  cepit  obliuio,  quum  imperiorum,
  bonorum  et  gloriae  cupiditatein  inciderint,  puta  quibus
(ut  Ennius  ait)  nulla  sancta  societas,  nec  fides  regni  est.  Haec
causa  est,  cur  multa  peste,  multa  fame,  multo  denique  bello
conterimur  et  in  ore  gladii  multi  absumimur  et  tanquam  fictilia
uasa  confringimur.  Quod  eo  magis  lugendum  plorandumque
est,  quo  frequentius  in  nostra  capita,  in  nostra  uiscera  hoc  est
parentes,  fratres,  filios,  cognatosque  temere  et  crudeliter  arma
desumimus,  quae  in  sanguinarios  Christi  et  saluificae  crucis
hostes  conuertenda  forent,  ut  iuxta  diuinum  oraculum  in  Omnibus ­
  habitatae  terrae  finibus  uerbum  et  regnum  Dei  annunciaretur.
  Quod  et  breui  (nobis  tarnen  pro  sceleribus  nostris,
quibus,  proli  dolor,  iugiter  diuinam  benignitatem  offendimus,
prius  plagis,  tribulationibus,  flamrna,  ferro,  fame,  flagellatis  et
ad  dilectionern  mutuam  reuersis)  futurum  speramus,  modo  uera
sint  uaticinia  cum  alia  multa  tum  illa  inprimis,  quae  mensibus
aliquot  retro  Caesari  nostro  ex  Rliodo  allata  feruntur.  Ubi
inter  cetera  scribitur  de  uiro  illo,  qui  satis  multis  annis  retro
tua  tarnen  memoria  ex  Arabia  (ut  nonnulli  literis  mandarunt)
prodiens  in  Persas  usque  atque  Tauros  armatus  penetrauit
eosque  suae  dieioni 2  subiugauit.  Quique  a  suis  patria  glossa
Esmaliel  appellatur,  hoc  est  uir  poenitentiae.  Nam  in  Carmelo
monte  sacro  baptismatis  lauacro  Christo  renatus  poenitentiam
dicitur  egisse.  De  illo  inquam  inter  alia,  quae  sunt  de  Turca  et
Sultano  scribitur,  eum  ipsum  uerum  christianum  in  fata  concessisse.
  Atque  iam  dum  cum  morte  colluctaretur  aduocato  ad  se
filio,  quem  habuit  unigenitum,  in  haec  propemodum  uerba  (ut  ex
nostrate  lingua  transfero)  dixisse:  Carissime  fili,  quum  mortis
meae  iam  adsit  hora,  precor  quae  non  tamquam  prophetes,  sed
peccator  a  Deo  habeo,  in  cor  tuum  occludas  et  omnia,  quae
iussero,  obseruato.  Totius  tarn  maioris  quam  minoris  Asiae
futurum  te  dominatorem  praenuntio,  ubi  Mahumeticum  nomen
1  JJe  Offic.  I,  8,  ‘J6;  Hummelberger  hat  die  Stelle  ein  Bischen  variirt.
2  Die  Hs.  hat  ,dictioni‘.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.