Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichte  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)

239

nunc  Tarantasienses  dicuntur.  Sed  utrum  uerius  sit,  nescio.
Ego  collecto  ingenio  et  habita  opportunitate  latius  rem  inuestigabo.
  Nantuates  autem  esse  populos  illarum  Alpium  credo
etiam  praeter  Caesarem  aliorum  scriptorum  traditionem  accedere.
  Nouam  uero  inquirendi  prouinciam  tibi  demandabo:
mentionem  enim  facis  de  Valesia,  quam  ego  Vandaliam  dici
debere  existimo,  quia  episcopum  Sedunensem  aliquando,  ubi
nescio,  episcopum  Yandalorum  legerim.  Tu  si  quid  ea  de  re
noueris,  ad  me  perscribito.  Certum  autem  est  Curienses  etiam
Burgundiones  olim  dictos,  hoc  est  temporibus  paulo  superioribus.
Henricus  enim  quintus  inter  ceteros  suae  legationis  episcopos
misit  episcopum  Alemannorum  Constantiensem  et  Burgundionum
Curiensem,  qui  eodem  modo  istas  Alpes  inuasisse  existimantur.
Inde  quadrat,  quod  Mamertinus  ad  Maximianum  Caesarem  dicit:
Burgundiones  Alemannorum  agros  occupauere  sed  sua  quoque
clade  quaesitas  Alemanniae  terras  amisere  sed  repetunt  etc. 1
Composui  historiam  Diui  Hieronymi  pro  lioris  canonicis  et
cum  nouis  ut  ita  loquar  musicis,  cum  indulgentiis  et  confirmatione
  archiepiseopi  Moguntinensis,  historiam  item  S.  Annae,
quae  sunt  Augustae  impressae  ductu  et  auspicio  Conradi
Peutingeri,  illum  roga  et  habebis  unum  exemplar.  Ego  enim
nullum  habeo,  nam  deccm  accepi  dono,  quae  ex  composito
quibusdam  abbatibus  et  collegiis  debebam.  In  quibus  uidebis  et
Studium  meum  in  sacram  religionem,  ne  profana  tum  me  cogitare
  credas.  De  ceteris  laboribus  meis  audies,  dum  et  tempus
habuero  latius  euagandi.  Nunc  uale.  Raptim  ex  Tubinga.
X.  kls.  Februarias.  Anno  Christi  M.  D.  XIII.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  29  f.

Ravensburg.  X.  11.  März  1513.
Michael  Hummeltaergius  Rauensburgensis  Thomae  Ansheimo
suo  S.  P.  D.
Nisi  domestica  quaedam  negotia  obstitissent,  hieme  retro
acl  hebraicam  praelectionem  auscultandam  uenissem,  ut  horta-1
  cf.  auch  Beatus  Rhenanus  rerum  germanic.  11.  III.  1.  I.  73  in  der  Strassburger ­
  Ausgabe  von  1610.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.