238
Horawitz.
considerantes, eam ipsam esse linguam, qua os Dei locutum
est. Tu uero, ut ex literis accipio, longe aliter instituisti nec
uideris mihi ex numero esse illorum lucrionum, qui dumtaxat
Student, ut uentrem repleant. Beatum Bhenanum uirum in
graeca latinaque lingua commendabilem commendas apud me
meosque laudatissimiun, sed epistolas Nazianzeni, quas Romana
ciuitate, ut scribis, donauit, nondum uidimus Tubingae. De
simultate inter Bebelium et Georgium Simler certior fieri a
me petis, quod ut tibi colliquescat, facile Commentaria Bebelii
legas et Georgii Grammaticam, ex quibus collatis intelliges,
quid sentiendum sit de eorum amicitia. Ego enim utrumque
uideo rebus suis studere, neque inter eos esse ullam familiaritatem
neque alteri alterius facta omnino placere. Rem tenes.
Est apud nos Matthaeus Adrianus medicinae doctor et miles
terrae sanctae liebraicae quam doctissiinus et doctoribus nostri
Gymnasii a Ioanne Reuchlin commendatus. Is precibus quorundam
magistrorum superatus promisit se aliquamdiu Tubingae
mansurum, ut saltem aliqua rudimenta illos doceat in lingua
hebraica. Tu si placeat et consultum esse uideatur, poteris ab
eodem in eadem lingua edoceri. Vale et me ut soles ama.
Tubingae MDXII.
Aus dem Cod. lat. Mouac. 4007, fol. 28.
Tübingen, IX. 23. Januar 1513.
Henricus Bebelius Justingensis Poeta Michaeli Hummelbergio
Rauenspurgensi suo.
Felicitatem ineuntis anni optat. Descendens ex deliciis
Alpestribus Zuifuldensibus atque ideo insuetus legendi et literarum
non possum ex tempore aut diligenti studio quaerere
de Nantuatibus, Caesar 1 tarnen mihi occurrit, qui libro quarto
belli gallici ita dicit: Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui
Alpes incolunt et longo spatio per fines Nantuatium, Heluetiorum,
Sequanorum, Mediomatricum, Tribocorum, Treuerorum
citatus fertur. Ex quibus quidem uerbis non incongrue induci
possumus, eos esse posse Constantienses. Non nescio etiam
Volaterrauo Rhaphaeli Nantuates uideri eos Sabaudios, qui
1 Caesar b. g. IV 10.