Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichte  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)

235

etiam  quia  de  nouis  illustrium  uirorum  editionibus  doctiorem
me  reddere  non  grauaris.  Sum  etenim  nouitatum  illarum  sititor
  percupidus,  non  quod  uana  ducar  curiositate  quemadmodum
curiones  illi  uanissimi  solis  librorum  inscriptionibus  contenti,
sed  quia  illis  interdum  adeptis  ingenium  politioribus  disciplinis
cultius  excolam  et  famelicum  (quem  uix  unquam  satiari  facile
crediderim)  aniinum  solida  doctrina  et  ad  pietatem  impellente
pascam;  quam  in  Origene  (quem  literario  tuo  prelo  scribis  admotum)
  imprimis  est  reperire.  Qui  ubi  bene,  nemo  melius.  At
ubi  male  quaeso  nisi  in  uno  et  uix  altero,  ubi  ab  aduersariis
adulterinus  et  alienus  illi  foetus  suppositus  est?  Eiusdem  certe
farinae  sunt,  hoc  est  disciplinae  sacratioris  Ioannes  Damascenus
a  Fabro  nostro  Stapulensi  uiro  summa  ueneratione  nominando,
latinitate  donatus  et  aliquando  a  Clichtoueo  nostro  theologo
doctissirao  diuinoloquentissimis  scboliis  illustrandus.  1  Et  qui
aetate  praecessit  illuni  magni  Basilii  frater  Gregorius  Nysseims
(quem  Franciscus  Mirandula  perperam  Emissenum  scribit)  a
F.  Iohanne  Conone 2  Norimbergensi  (qui  et  Chrysostomum  in
Paulinas  epistolas  iam  latinum  facit)  Beati  nostri  Rhenani  hortatu,
  latio  eloquio  illustratus  et  Argentinae  nuper  impressus,
quem  apud  bibliopolas  nostrates,  qui  istic 3  sunt  inuenies.  Uale
et  me  ut  facis,  mutuum  ama.  Rauenspurgi  Sueuorum,  pridie
kls.  Novembr.  Anno  MDXII.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  27.

Ravensburg.  VII.  11.  November  1512.
Michael  Hummelbergius  Rauensburgensis  Thomae  Ansheimo
Badensi  chaleographo  suo  salutem.
DA  VIDIS  et  prophetae  et  regis  Judaeorum  poenitentiales
psalmos  hebraicis  characteribus  literario  tuo  prelo  nuper  excusos
 4  et  mihi  muneri  abs  te  missos  accepi  carissime  Anshelme,

1  Ueber  die  Pariser  Gelehrten  cf.  meinen  Beatus  Rhenanus.
2  Ueber  J.  Kuno  cf.  meinen  Beatus  Rhenanus  S.  23.
3  ,isthic‘  die  Hs.
4  Es  sind  die  7  Busspsalmen  gemeint,  welche  Reuchlin  mit  lateinischer
Uebersetzung  und  grammatischer  Erklärung  bei  Anshelm  zu  Tübingen
1512  herausgab.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.