234
Horawitz.
multiplici tralatione et scholiis suis illustratas. Nos liisce diebus
proximis Polyanthean et opera Origenis absoluemus, incepturi
dialogos Luciani ab Erasmo Roterodamo partim recentius uersos
partim recognitos: 1 cuius opus et ,Linguae latinae Copia‘ et
,Encomion Moriae' 2 ad te dono exiguo quid ein sed, si nondum
habes, acceptabili mittimus. Velim quidem tuam auctoi'itatem
secutus 3 istud nouicium 1 Apuleii opus inprimere, si sine dispendio
multo atque adeo periculoso exemplum habere possim,
sed quia cetera ejusdem opera ab aliis hic impressa sunt, et
istud unieum exemplar, nisi (quod iaboriosum esset) transcribatur,
periculosae tantae uiae committeretur, malim istic eures
imprimendum, ut nobis exemplum mittas. Paro prela mea ad
Rhapsodiae Antonii Sabellici secundariam impressionem. Vale
raptim VIII. kal. Octobris MDXII.
Aus dem Cod. lat. Monae. 4007, fol. 25 b.
Bauensburg. VI. 31. October 1512.
Michael Hummelbergius Rauenspurgensis Iodoeo Badio
Ascensio suo Salutem.
Quas nonis Iuliis 5 Monacho ad me dedisti literas suscepi
uir carissime, haud facile dictu, quam Michaelem semper tuum
oblectarint, tum quia memoriam apud te mei minime obliteratam
amoremque erga me tuum firmum et sanctum dignosco, quem
adnotationibus mihi dicatis omnibus insinuas, quos omnes nostrae
amicitiae testes habeas et adnotationum opus notam et monumentum
cari (ut ille inquit) sodalis, quin potius discipuli, 6 tum
1 Badius bereitete damals die Edition vor, die unter dem Titel: Luciani
Erasmo interprete Dialogi et alia emuncta, quorum quaedam recentius,
quaedam annis abhinc octo sunt uersa, sed nuper recognita etc. Paris
1514. 4. erschien.
2 Damit ist die erste klassische Ausgabe von Mwpta; iyy.cop-iov gemeint,
die unter dem Titel ,Moriae Encomium Erasmi Bot. declamatio nuper ab eo
recognita. Paris in aedibus Ascensianis 1512. 4, erschien, mit der die
Schrift ,de rerum ac verborum copia 1 u. A. verbunden ist.
3 ,sequutus‘ die Hs.
4 ,nouitium‘ die Hs.
5 Abgedruckt in meinem Hummelberger. S. 38.
6 Wird sich wohl auf den mir nicht zugänglichen Ausonius von 1511 beziehen
cf. meinen Hummelberger. S. 16 und n.