Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 86. Band, (Jahrgang 1877)

Analecten  zur  Geschichte  des  Humanismus  in  Schwaben.  (1512—1520.)

233

sum,  quos  nequissimum  fallere  existimo,  nec  tarnen  ut  non
fallam  sacris  aliquando  initiari  uelim,  sed  quo  Deum  bonorum
omnium  largitorem  humanique  generis  seruatorem  pientissimum
feruenter  amen,  deuotius  colam  et  laudem  sanctissime.  Hunc
raeorum  studiorum  finem  sancio  pro  Deo  scilicet  rerum  omnium
  parente  summaque  bonitate  sv  mapöevfvj  et  omni  munditia
castissimo  sacerdotio  fungi,  mei  ipsius  purgationem  illuminationem
  et  perfectionem  a  Deo  consequi,  proximi  aedificationem
cum  uerbo  tum  facto  curare,  non  autem  curiositatem  gloriamque
illam  umbratam,  fluxam  et  uulgarem  aut  turpe  lucrum,  quod
plus  iusto  est  sequi.  Quum  enim  profecto  me  ipsum  (ni  fallor)
cognoscam,  mecum  habitem  meoque  me  pede  metiar  et  finem  ad
quem  natus  sum,  non  ignorem  hunc,  sobrio,  pio,  casto,  et  sacro
sacerdotio,  non  spurco,  sordido  et  reuera  meretricio  ut  plerique
  iam  omnes  in  suam  ipsorum  perniciem  proximique  ruinam
indipisci  conabor.  Is  autem  est  (quantum  uidere  uideor)  Deum
(prout  humanae  fragilitati  conceditur)  cognoscere,  amare  et  in
diuinorum  contuitu  imitari  et  imitando  illi  prorsus  assimilari,
tandemque  soluta  hac  corporea  mole  perpetuo  frui,  quod  qui
trinus  est  et  unus  olim  annuat.  Itaque  uir  praestantissime
habes,  qualis  esse  uelim,  quidque  uitae  genus  delegerim.  Quod
si  quam  par  est  te  moratus  sum  diutius,  boni  precor  consulito
et  amori  in  te  meo  tribuito.  Bene  ualeas  et  me  (ut  soles)  mutuum
  ama  et  orna.  Rauenspurgi  VIII,  kal.  Octobris.  MDXII.
Aus  dem  Cod.  lat.  Monac.  4007,  fol.  24  f.

Paris.  V.  24.  September  1512.
Jodocus  Badius  Aseensius  Michaeli  Hummelbergio  suo
Salutem.
Accepi  literas  tuas  Michael  suauissime  et  cum  primis  obseruarule,
  quibus  perspectissimum  mihi  iam  pridem  amorem  tuum
ln  literas  et  literatos  uiros  rursus  indicasti.  Iussi  tuis  uerbis
FABRVM  1  nostrum  saluere,  habet  sub  incude  epistolas  Pauli
1  Ueber  den  Aristoteliker  J.  Favre  von  Estaples  (Stapulensis)  vgl.  meinen
Beatus  Ehenanus  S.  14.  und  Graf  in  der  Zeitschrift  für  die  historische
Theologie  1852,
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.