230
fl o r ii w i 11.
paene prosciderunt. Gens in omne probrum proiectissima uix
credis quantum temporis maximis omnia templa circumeundo
supplicationibus impendant. Habuerunt ex ciuibus Parisienses
delectum acerrimum quo conscriptus exercitus est CLXXM
expeditorum militum. Di boni qualis ad bellum incondita turba!
Quo in delectu Bl. noster expeditissime armis munitus ad tympanum
Germanicum in morem supina ceruice incessit. Spectaculum
profecto cui interfuisse uelis. Sed satis. Plura harum tabellio
tecum conficiet. De Aleandro nihil est, quod scribam,
inuidiosa quadam desidia domi torpet: quid intus pariat nescio,
publico tarnen auditorio quod aegre niultum ferimus, iam quasi
ualedixit. Successit in locum Aesticampianus 1 quidam, Germanus
etiam, sed satis argutus, plusque quam par sit docendo
tumens; quam gratiam Parisiis meruit sibi habeat, quandoquidem
cum Germanis honori esse debuisset, oneri fuit. Sed
hic (?) Michael mi, qualis anser ad Cygnum nostrum. Sed iam
epistolari harena cesserim. Vale et me, ut soles, dilige. Totum
contubernium nostrum te certatim salutat, felicitatemque precatur
interminam. Vale iterum! Lutetiae VIII. Idus Jul. MDXII.
Aus dem Cod. lat. Monae. 4007 fol. 22.
Tübingen. IU. 27. August 1511.
Henrieus Bobelius Justingensis poeta Michaeli Hummelbergio
suo Salutem.
Tarde nimium uenerunt ad me literae tuae uir carissime
III. Ivalend. Junias datae, 2 sed quae mihi placuerunt. Interim
ut tibi responderem tabellariorum penuria non potui. Et cum
nunc raptim scribere cogar, uelim scire, an domi te continere
diutius statueris, an alio concedere. Ego quod ad me attinet
cuperem te aliquamdiu apud nos esse, sed spem possum polbceri
nullam, nisi quia sine damno sperarem te posse hic uidere
et satis cognoscere tarn mores nostrorum quam urbis situm et
1 Johannes Bhagius Aesticampianus (geb. 1460, ■}• 1520) lehrte demnach 1512
zu Paris, was die schönen biographischen Ausführungen Böcking' s w
Hutteni Opera Suppl. II. 294 in willkommener Weise ergänzt.
2 Abgedruckt in meinem ,Hummelberger 1 45 ff.