228
H o r a w i t z.
plerumque ualetudine praepostera angitur, quid monstri intus
alat, nescio. 1 Mirum dictu est, quantuni nos a dulcedine graecarum
literarum repulerit sua liac male feriata negligentia, quare
non est quod mihi sic de attico meo Studio applaudes. Neque
enim te consultu meae (ut perbenigne scribis) ferulae submiseris,
quando et me nunc ut semper antea non solum albis
equis 2 sed bigis quadrigisque 3 longe (sic enim meres) praecedis.
Sed forte quaeres: lieus Kierhere, quo rudimenta illa ?
Respondeo in Augusti spongiam incubuere; 4 denique nescio
quid adliuc sperem, quod utinam bene uortat; nonnihil enim
pericli habet (ut scis) in tarn uasto graecarum literarum pelago
sine cortice (ut dicitur) natare. 5 Praeclare agitur cum Marte
tuo, qui iam familiae Palatinae asscriptus est, qua in domo et
ego non postremus habeor, tui plerumque apud illos non sine
honore memor. Omnibus quibus uolebas dulcissime Michael
salutem impertitus sum tnam, qui et omnes te mirum in modum
resalutarunt. Henrico uero b. pessimo et capulari seni (quam
tu fabulatorem nuncupas) nihil nisi malum pro salute tua precatus
sum, quando sinistre de nobis et sentit et loquitur, silicernium
0 uetulum et fallacissimum terque fatuum. Haec sunt
praemia nostrae hospitalitatis. Vide quäle pecus olim pauimus,
qualem serpentem in sinu nutriuimus. Sed nimis longum esset
eius ingratitudinem recensere, scis nunc, quid decrepito illi
nugatori hdere debeas. Sed satis. Gaudeo plurimum tibi accidisse,
ut in doctissimorum Germaniae uirorum albo aliquando
cum summo tuo honore et sis et dignus liabearis. Perge oro
perge, namque potes docta uolare per ora uirum, summeque
accedere famae. Badius etiam noster honorifice tui nonnunquam
mentionem facit libros tuo nomini nonnullos nuncupando. Incredibile
est quantum me delectarit Simler in grammatica tarn
1 Ueber Hieronymus Aleander den bekannten Philologen und kath. Theologen
cf. meinen Hummelberger S. 26, 27, 28, 2‘J, 31, 32, 47 ff. und
Johann Friedrich der Keiclistag zu Worms im Jahre 1521 (XI. p- der
Abhandlungen der historischen Classe der k. bair. Akademie der Wissenschaften.
München 1870).
2 Hör. Sat. I. 7. 8.
s Plaut. Ass. II. 213.
4 Cf. Sueton Aug. 85. Aiacem suum in spongiam incubuisse.
5 lior. Sat. I. 4. 120.
6 Terenz Adelph. IV. 2, 48.