Das älteste Olmützer Stadtbucli.
335
resignavit Jacobo eius marito legitimo cum eisdern faciendo et dimittendo
secundum suam voluntatem. Si autern ipse Jacobus prius
quam uxor moriretur, quod omnia bona, que simul habent, ad ipsam
devolvantur. Eciam ipsa potest legare XX marcas, cui ipsa voluerit,
si ipsa prius decesserit.
85. Coram nobis Michaele Czotlino magistrocivium et prescriptis
iuratis et consulibus constituti testamentarii Mathie carnißcis
olim nostri concivis, proponentes testamentum Mathie felicis memorie,
a principio usque 'ad finem sic Elizabeth relicta Mathie testamento
satisfecit, prout consilium precepit et mandavit. Igitur consilium
absolvit eam et quittavit eam dimittendo Über am et solutam
a tali testamento. Act. anno et die quo supra (1416 in f. natal.).
86. A. d. mccccxvi° f. sexta p. visit. Marie virg. glor. constitutus
personaliter Johannes olim iudex in Hoff omnia bona sua
mobilia et immobilia legavit ordinavit et testavit legitime filie sue,
dum ipsum mori contingerit. Et si filia decederet, tune de bonis
et rebus per eum relictis erigatur unum altare in Hoff, vel ubi
amici plurimi decreverunt. Executores et tutores testamenti elegit
Johannem Grapler principalem, et demum Musslinum. Actum
coram . . magistro civium . . . consulibus . . et ceteris iuratis
pleno in consilio.
Schliesslich noch folgenden Vermerk vom Jahre 1360.
87. Nos Milota advocatus et consul Johannes in Gradu,
Fridericus Sleichenkauf et Petrus Smol/ca, Nicol. Bernhardi, Heinczmanus,
Daniel, Petrus de Pirkas, Jacobus Hornsmit et Hermanus
de Praga recognoscimus, quod constitute in nostra presencia Clara
relicta olim Jacobi in Ramlwf et mater eius relicta Friczonis,
recognoverunt grutuite, quod predictus Jacobus in Ramliof reliquit
bona sua videlicet lv a marcas, quarum predicta Clara sortita est
XXX marcas, item quodam debitore VIII marce minus f ertöne (1),
item soluti sunt XXI lapides lane, de residuo dedit domino prindpi
devolucionem III marc. XIIIII grossos. A. d. et die prenot.
(fer. 2 da p. Cant.)
III. Zimftsatzungen.
Zufolge des Rathsbeschlusses vom Jahre 1350 sollten in
dem ersten Theile des Stadtbuches auch die Constitutiones civitatis,
sicut, est preinhibitio ludi, . . . preinhibitio gladiorum et aliorum