334
Bischof f.
80. A. lxxx°- Nota honesta matrona relicta Stigliczerii non
coacta nec compulsa maturo liabito consilio omnia bona sua habita
seu liabenda post obitum suum legavit dilectis filiis suis Petro et
Nicolao fratribus eorum pueris, sed vita sibi comite sola regere
debet et tenetur.
81. A. d. m ccc nonages 0 tercio die sancte Agnetis venientes
ad consilium relicta Frankonis pellificis cum Nicolao genero ipsius,
sic simul cum bonis eorum unionem fecerunt, quod si eandem
relictam prius Nicolao genero suo mori contingerit, quod omnia
bona sua mobilia et immobilia super ipsum Nicol(aum) uxorem et
heredes suos legitime devolventur; et si Nicolaum predictum prius
ipsa relicta mori contingeret, tune omnia bona sua super ipsarn
relictam et uxorem Nicolai debeant devolvi.
82. A. d. m°cccciii° f. sexta infra oct. visit. Marie virg.
glor. Constituta in pleno consilio nobilis domina Gerusse de Lessnicz
sana mente et corpore legavit et resignavit domum eius in
plathea iudeorum nostre civitatis situatam religiosis ac deo dicatis
fratribus priori ac conventui monasterii in Dolan ordinis Carthusiensis,
et ecclesie in Wissehori tali condicione, quod ea defuncta
dicta domus per priorem de Dolans de scitu plebani in Wissehori
vendatur pro peccuniis et ille distribuantur taliter : Primo prebendariis
et bonifantibus in Castro Olom. 1 marca, item ad s. daran
1 m., item ad s. Franciscum 1 m., it. ad hospitale 1 m., it. ad
s. Michaelem 1 m., it. ad s. Katherinam 1 m., it. ad s. Jacobum
1 marcam. Residua pars peccuniarum dividatur, et media pars
priori et conventui detur in Dolan et alia media pars ecclesie in
Wissehori, sic quod de scitu prioris in Dolan ematur unus certus
census pro ecclesia in Wissehori pro animabus dicte domine Gerusse
et domini Smilonis viri eius. Actum coram Jeklino Sneider magistrocivium,
Michaele Polcz consulibus ceterisque iuratis civitatis.
83. Post hoc domus prefata ipsis civibus Olom. est iusto emcionis
titulo vendita et deputata pro captivitate (?) civitatis usque
in diem liodiernam.
84. Notandum quod a. d. mccccxiii" in presencia Michaelis
Polcz magistricivium, Petri Schreiber, Martini Paner, Kuncz Stark
consulum et aliorum iuratorum in pleno consilio actum est, quod
iurati et comunes, quos consilium ad hoc deputaverat, transiverunt
ad Ceciliam Jeldini Sneyderyn dictam ad eius lectum egritudinis,
ubi ipsa J. S. omnia bona sua, que habet, post mortem suam