Das älteste Olmützer Stadtbuch.
333
78. (A. 1369.) Nota fer. sec. p. concepc. b. virg. constituta
coram nobis in pleno consilio, Nicolao Fürsiegel pro tempore magistrocivium
. . consulibus ceterisque iuratis sedentibus, constituta honesta
matrona Margaretha, legitima conthoralis Petri Eintfleisch pro tempore
advocati, compos mente et racione de bona voluntate dicti mariti sui
omniumque suorum amicorum assensu et consensu lmiusmodi testamentum
fecit, prout infra notatur. Primo pueris suis Wenceslao
et Dorothee xl a marc. gr. d. pr. in domo, sita in acie, sicut itur
inter institas, quam dictus advocatus apud Henricum Kirchner pro
bene conquisitis pecuniis comparavit, habere deputavit, taliter tarnen,
quod dicta domina Margaretha, vita sibi comite, dictas xl a marcas
habere debeat et in usus suos pro libero arbitrio convertendi posse
plenum; si vero ipsam dictos pueros premori contingerit, extunc ad
dictos pueros liereditario iure devolvantur. Siquidem dictum Wenceslaum
post obitum matris sue sororem suam Dorotheam premori
contingerit, extunc decem marce predictarum pecuniarum pro
anima patris sui Petri medici ecclesie s. Petri Brunne cedi . .
debebunt. Si vero Dorothea ipsum Wenceslaum fratrem suum
premori contingerit, extunc xl a marce integraliter ad Wenceslaum
devolventur, qui patris sui animam in memoriam habere . .
tenetur; adicientes eciam, quod dictus Petrus Eintfleisch dictas
pecunias, cum compendium profecerit fortunarum, pueris predictis
ad annos discretionis provenientibus dare debeat seu in alia domo
certa dicta deputare.
79. Nota a. Ixix 0 f. sexta in crast. Lude, Andreas apothecarius
constitutus coram nobis in pleno consilio sanus corpore et
compos racione talem fecit et ordinavit disposicionem, videlicet, quod
domum suam et omnia bona sua mobilia et immobilia capellano
ecclesie Olom. legitime legavit et ad fidelem manum dominis Pardussio
Mustino (?) canonicis ecclesie Olom., Sdenlconi vicario, et
facultatem, alios ipsorum loco substituendi tempore et loco opportunis.
Et illa disposicio seu ordinacio tarn diu stare debet, quousque
ipse Andreas publice revocäbit, salvo iure nostre civitatis, quociens
et quando fuerit opportunum paciendo ab eadem.
Dieser Eintrag ist durchstrichen und unter dem Datum
a. 1371 f. sext. in crast. Dionis. eine im Wesentlichen gleichlautende
Verfügung, nur mit Benennung anderer Treuhänder
und Hinweglassung der Substitutionsvollmacht und des Vorbehaltes
des Widerrufes und des Stadtrechtes eingetragen.