332
B i s c h o f f.
72. Honesta matrona Duchna relicta ade braseatoris nobis
concivis legavit et testata est monasterio s. Cläre in preurbio civitatis
nostre XX marc. gross, denar. präg, super omnia sua bona,
de quibus ipsa et sui successores vel heredes quamdiu dictam pecuniam
legatam circa se retinuennt duas marcas morav. pagam. predictorum
deniariorum annis singulis censuabunt. Actum die s. Georgii mart.
a. d. m. ccc lx°.
73. A. d. m ccc lxii° f. quinta p. Epiph. dom. discretus vir
Johannes in Gradu nobis coniuratus universos et singidos amicos
suos agnatos et cognatos preteriens exlieredavit de omnium bonorum
suorum mobilium et immobilium successione, ex. causa ingratitudinih
sibi per eosdem amicos suos in eo facte, quod bona
ipsius Johannis, de quibus ipsis nondum ius competebat, ad manus
domini nostri principis posuerunt, et solummodo conthoralem suam
et dom. Bartliolomäum filium suum pro lieredibus suis instituit
legitime et expresse.
74. Anno quo supra (1363) Johannes Muzel disposuit et
legavit sanus mente et corpore in consilio Margarete uxori sue et
liberis omnia sua bona mobilia et immobilia.
75. Item Johannes in Gradu disposuit, quod uxor eius Agnes
omnia debita, que contraxit, de bonis suis propriis, seil, domo orto
et medio laneo solvere debeat ipso decedente. Act. f. sexta post
Circumcis. dom. prox (a. 1363).
76. Nota honesta matrona Agnes relicta Doloplasü in peregrinacionem
ad limina b. Marie transire cupiens, Augustino nato
suo XX marcas den. super molendinum suum ante portam Beunlertor
disposuit, quo sine etate legitima defuncto fratres sui succedant.
Residuum honorabili domino Nicolao canonico ecclesie Olom.
fratri suo et discreto Nicolao Strauwingerii sororio suo, tamquam
fiedeicommissariis suis et tutoribus dicti pueri recommisit.
77. A. d. 1366 f. sex. d. s. Dorothee, discretus Johannes
brciseatricis factam racionem inter se et Andream apoihecarium
cor am quibusdam iuratis et ceteris fidedignis proposuit petens nostro
secreto libro inseri ea condicione, quod si ipsorum alter premorereiur,
extunc superstes in Universum ius omnium bonorum mobilium
et immobilium simid habitorum succedere debebit, et omnia in litera
nostre civitatis contenta super dicta racione ipsorum confecta nullus
poterit reclamare.